라틴어 문장 검색

Nam si uni relicto binario ternarium adposuero, quaternarius mihi quadratus exoritur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quadratorum numerorum generatione rursusque de eorum lateribus 3:3)
Namque si se ipsa multiplicet vel per latitudinem vel etiam per profunditatem vel si quem numerum in suam conglobet quantitatem, continuo alter exoritur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod ex inparibus quadrati, ex paribus parte altera longiores fiant 4:4)
Unum enim si respexeris, primus potestate tetragonus est. Sin vero unum tribus coacervaveris, quattuor tetragonus exoritur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod ex inparibus quadrati, ex paribus parte altera longiores fiant 4:7)
Si vero inpar parem vel si par inparem multiplicet, par semper exoritur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod superficies una tantum in proportionalitatibus medietate iungantur, solidi vero numeri duabus medietatibus in medio collocatis 1:33)
Rursus si inter eosdem x et xl xx constituam, statim geometrica medietas cum suis proprietatibus cunctis exoritur, arithmetica medietate pereunte.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 2:1)
Nullam exoriri moram posse, quominus, cum venisset, si imperata non facerent ad nutum, e vestigio diriperentur.
(카이사르, 내란기, 2권 12:7)
sed emergunt ut leones, postquam terram sentiunt,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM123)
Quin etiam morbus ipse sive subito solutus est, deinde suppuratio exorta est, sive effuso pure permanet, non iniuste terret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장7)
Quin etiam morbus ipse siue subito solutus est, deinde suppuratio exorta est, siue effuso pure permanet, non iniuste terret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 2:3)
verbis qui vacat substituerunt quo cibo vacant, ut probabilior inde sensus emergeret.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).501)
Quin etiam morbus ipse, sive subito solutus est, dein suppuratio exorta est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, III De bonis, malisve signis suppurationum. 2:4)
fit plausus et ingens concilii clamor, qualis resonantibus olim exoritur caveis, quotiens crinitus ephebus aut rigidam Niobem aut flentem Troada fingit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:235)
ausaque tum primum tenebris emergere pulsis Hesperia, ut secum iunxisse pericula vidit Augustum, tantoque sui stetit obside fati.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:113)
sic patiens animus per tanta negotia liber emergit similisque sui, iustique tenorem flectere non odium cogit, non gratia suadet.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:109)
nunc verbere curas torquet avaritiae, stimulis nunc flagrat amorum, nunc gaudet, nunc maesta dolet satiataque rursus exoritur caesaque redit pollentius hydra.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:139)

SEARCH

MENU NAVIGATION