라틴어 문장 검색

Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
너희는 아브라함과 이사악과 야곱과 모든 예언자가 하느님의 나라 안에 있는데 너희만 밖으로 쫓겨나 있는 것을 보게 되면, 거기에서 울며 이를 갈 것이다. (불가타 성경, 루카 복음서, 13장28)
Deinde dicit Thomae: " Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis! ".
그러고 나서 토마스에게 이르셨다. “네 손가락을 여기 대 보고 내 손을 보아라. 네 손을 뻗어 내 옆구리에 넣어 보아라. 그리고 의심을 버리고 믿어라.” (불가타 성경, 요한 복음서, 20장27)
quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
이 천막을 물려받은 우리 조상들은 하느님께서 자기들 앞에서 쫓아내신 다른 민족들의 땅을 차지할 때, 여호수아와 함께 그것을 가지고 들어와 다윗 시대까지 이르렀습니다. (불가타 성경, 사도행전, 7장45)
Mira enim quaedam infers auribus nostris; volumus ergo scire quidnam velint haec esse ".
당신은 우리가 듣기에 생소한 것을 전하는데, 우리는 그것이 무엇을 뜻하는지 알고 싶소.” (불가타 성경, 사도행전, 17장20)
Si autem iniustitia nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniustus Deus, qui infert iram? Secundum hominem dico.
그런데 우리의 불의가 하느님의 의로움을 드러낸다면, 무엇이라고 말해야 합니까? 인간의 방식으로 말해서, 하느님께서는 진노를 내리시므로 불의하시다고 해야 합니까? (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 3장5)
Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid possumus;
우리는 이 세상에 아무것도 가지고 오지 않았으며 이 세상에서 아무것도 가지고 갈 수 없습니다. (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 첫째 서간, 6장7)
Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
대사제는 짐승들의 피를 속죄 제물로 성소 안에 가져갑니다. 그러나 그 짐승들의 몸은 진영 밖에서 태웁니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 13장11)
Cum Michael archangelus cum Diabolo disputans altercaretur de Moysis corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae, sed dixit: “ Increpet te Dominus! ”.
그러나 미카엘 대천사도 모세의 주검을 놓고 악마와 다투며 논쟁할 때, 감히 모독적인 판결을 내놓지 않고 “주님께서 너를 꾸짖으시기를 바란다.” 하고 말하였을 뿐입니다. (불가타 성경, 유다 서간 1:9)
His rebus fiebat ut et minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent;
이런 이유에 의해 그들은 넓게 돌아다니지 못하고, 쉽게 이웃과 전쟁을 할수 없었다; (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 2장4)
‘quis,’ inquit, ‘Rōmam condidit? quis Tarquinium Superbum Rōmā expulit? quandō Hannibal in Italiam invāsit?’ et multa alia.
그가 말했다. '누가 로마를 세웠지? 누가 타르퀴니우스를 로마로부터 몰아냈지? 언제 한니발이 이탈리아를 침략했지?' 그리고 다른 많은 것들도 물어봤다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdus Oribiliī17)
Vocavitque rex Ioiadam principem et dixit ei: " Quare non tibi fuit curae, ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Ierusalem pecuniam, quae constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis congregatio Israel in tabernaculum testimonii?
그래서 요아스는 여호야다 수석 사제를 불러 놓고, “어찌하여 수석 사제께서는, 주님의 종 모세와 이스라엘 회중이 증거의 천막을 위하여 부과한 세금을 유다와 예루살렘에서 거두어들이라고 레위인들을 독촉하지 않으십니까?” 하고 물었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 24장6)
dixit Amnon ad Thamar: " Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua ". Tulit ergo Thamar sorbitiunculas, quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave.
암논이 타마르에게 말하였다. “음식을 방 안으로 가져와, 내가 네 손에서 받아먹게 해 다오.” 타마르는 자기가 만든 과자를 들고 암논 오빠의 방으로 가져갔다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 13장10)
Dixitque Ioas ad sacerdotes: " Omnem pecuniam sanctorum, quae illata fuerit in templum Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini,
요아스가 사제들에게 일렀다. “주님의 집에 들어오는 모든 헌금, 곧 개인이 바치는 일반 헌금, 의무 헌금, 제 마음에서 우러나오는 대로 주님의 집에 가져오는 모든 헌금은, (불가타 성경, 열왕기 하권, 12장5)
Post paucos itaque dies, Parisius reversus, scolas mihi iamdudum destinatas atque oblatas unde primo fueram expulsus, annis aliquibus quiete possedi;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:1)
sicque me Francorum invidia ad Occidentem sicut Jheronimum Romanorum expulit ad Orientem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION