라틴어 문장 검색

experti in vicem sumus ego ac fortuna.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 47장3)
adeo omnis humani divinique iuris expers, pari libertorum amicorum socordia, velut inter temulentos agebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장2)
namque Mu- cianus tam celeri victoria anxius et, ni praesens urbe potiretur, expertem se belli gloriaeque ratus, ad Primum et Varum media scriptitabat, instandum coeptis aut rursus cunctandi utilitates disserens atque ita compositus ut ex eventu rerum adversa abnueret vel prospera agnosceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 52장5)
ceteri modestia vel ignobilitate ut in bello obscuri, ita praemiorum expertes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장4)
Batavos, quamquam tributorum expertis, arma contra communis dominos cepisse;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장7)
utque Domitiani animum Varo haud alienum deleniret, Arrecinum Clementem, domui Vespasiani per adfinitatem innexum et gratissimum Domitiano, praetorianis praeposuit, patrem eius sub C. Caesare egregie functum ea cura dictitans, laetum militibus idem nomen, atque ipsum, quamquam senatorii ordinis, ad utraque munia sufficere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장6)
sed hi erunt fere, qui expertes litterarum Graecarum nihil rectum, nisi quod ipsorum moribus conveniat, putabunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:1)
namque illi adiecto numero eorum, qui expertes erant consilii, commovere se non sunt ausi eoque libentius, quod latere arbitrabantur quae cogitaverant.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 3:2)
ipse adulescentulus propter affinitatem P. Sulpicii, qui tribunus plebei interfectus est, non expers fuit illius periculi:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 2장 1:2)
attigit poeticen quoque, credimus, ne eius expers esset suavitatis.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 18장 5:1)
quadriennio post uirili toga sumpta militaribus donis triumpho Caesaris Africano donatus est, quanquam expers belli propter aetatem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 8장 1:3)
ac ne qui expers castrorum esset, binos plerumque laticlauios praeposuit singulis alis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 38장 2:2)
Romam reuersus deducto in forum filio Druso statim e Carinis ac Pompeiana domo Esquilias in hortos Maecenatianos transmigrauit totumque se ad quietem contulit, priuata modo officia obiens ac publicorum munerum expers.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 15장 1:1)
proelia, quamuis minimum fortunae casibusque permitteret, aliquanto constantius inibat, quotiens lucubrante se subito ac nullo propellente decideret lumen et extingueretur, confidens, ut aiebat, ostento sibi a maioribus suis in omni ducatu expertissimo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 19장 1:2)
sed ut comperit ineunte anno pro eorum quoque salute publice uota suscepta, egit cum senatu, non debere talia praemia tribui nisi expertis et aetate prouectis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 54장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION