라틴어 문장 검색

Notus est ille tyrannicida, qui imperfecto opere comprehensus et ab Hippia tortus, ut conscios indicaret, circumstantes amicos tyranni nominavit quibusque maxime caram salutem eius sciebat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 124:1)
Quomodo res adpetere sine ullo virtutum amore et sine cultu ingeni ac nudas edere operas minime probabile est - misceri enim ista inter se et conseri debent - , sic imperfectum ac languidum bonum est in otium sine actu proiecta virtus, num- quam id, quod didicit, ostendens.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 35:1)
Ad imperfectos et mediocres et male sanos hic meus sermo pertinet, non ad sapientem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 97:1)
rudis et inperfecta natura penitus recessit.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 4:8)
"ubi verba ligatis imperfecta sonis risusque et murmura soli intellecta mihi?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권223)
"cum vero umentibus alis incubuit piceaque haud umquam densior umbra castra subit, errare oculi resolutaque colla, et medio adfatu verba imperfecta relinqui, mox et fulgentes clipeos et saeva remittunt pila manu, lassique cadunt in pectora voltus, et iam cuncta silent:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권54)
sic imperfecta locutus effugit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권332)
At genitor sceleris comperto fine profundis erupit tenebris, saevoque in limine profert mortem imperfectam:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권313)
Imperfectum non potuit esse quod perfecit omnia.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 5:1)
interrogando exspectandoque responsum nuntius fessus, ut re imperfecta, redit Gabios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 552:1)
De harenae copiis cum habeatur explicatum, tum etiam de calce diligentia est adhibenda, uti de albo saxo aut silice coquatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장1)
Cum hoc ita sit descriptum et explicatum, sive per hibernas lineas sive per aestivas sive per aequinoctiales aut etiam per menstruas in subiectionibus rationes horarum erunt ex analemmatos describendae, subiciunturque in eo multae varietates et genera horologiorum et describuntur rationibus his artificiosis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 7장29)
omne enim quod imperfectum esse dicitur id imminutione perfecti imperfectum esse perhibetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION