라틴어 문장 검색

quae nunc mihi hos adulescentes tacitae laudare adhortari, et quod amborum gloriae satis magnum est, agnoscere videntur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 6:3)
Atque adeo - cur enim te ad versus non versibus adhorter?- ut laus est cerae, mollis cedensque sequatur si doctos digitos iussaque fiat opus et nunc informet Martem castamve Minervam, nunc Venerem effingat, nunc Veneris puerum;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 10:3)
Nostra tamen iacuere velut praemortua membra Turpiter hesterna languidiora rosa - Quae nunc, ecce, vigent intempestiva valentque, Nunc opus exposcunt militiamque suam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 746)
Superata fateri cogor opemque tuam timidis exposcere votis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:7)
Inde novae primum moliri moenia Troiae Laomedonta videt susceptaque magna labore crescere difficili nec opes exposcere parvas cumque tridentigero tumidi genitore profundi mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno aedificat muros, pactus pro moenibus aurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 26:3)
ipse gubernator tollens ad sidera palmas exposcit votis, inmemor artis, opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 116)
Haec optio postulat ut consecutiones trahantur e communi destinatione bonorum terrae, sed, sicut demonstrare contendimus in Adhortatione apostolica Evangelii gaudium, ante omnia immensae dignitatis pauperis contemplationem exposcit sub lumine firmissimarum sententiarum fidei.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 205:2)
Episcopi Lusitaniae ad sumendum hoc iustitiae onus sunt adhortati:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 207:7)
Adhortor properent:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 590)
Tamen vel virtus tua me, vel vicinitas, Quod ego in propinqua parte amicitiae puto, Facit ut te audacter moneam et familiariter, Quod mihi videre praeter aetatem tuam Facere, et praeter quam res te adhortatur tua.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 15)
Syrus est prehendendus, atque adhortandus mihi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 1146)
cecidere animi, nec iam amplius armis, sed votis precibusque iubent exposcere pacem, sive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 12:3)
nunc eadem labente die convivia quaerit, Iliacosque iterum demens audire labores exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:13)
Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni centum oratores augusta ad moenia regis ire iubet, ramis velatos Palladis omnis, donaque ferre viro pacemque exposcere Teucris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 9:3)
Aenean acciri omnes, populusque patresque, exposcunt mittique viros, qui certa reportent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 8:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION