라틴어 문장 검색

Cuius verbosa ne sit commendatio, Attende, cur negare cupidis debeas, Modestis etiam offerre quod non petierint.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Auctor.6)
Nam mala emptio semper ingrata, eo maxime quod exprobrare stultitiam domino videtur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 2:3)
exprobrare enim censenti ambitionem videbatur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 6:2)
Non me more patrum, dum strenua sustinet aetas, Praemia militiae pulverulenta sequi, Nec me verbosas leges ediscere nec me Ingrato vocem prostituisse foro?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 152)
parcite praecipue vitia exprobrare puellis, utile quae multis dissimulasse fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 90:2)
Non haec mihi crimina fingi scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum corripuit trepidoque fugam exprobravit amico.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:3)
nam procul a Getieis finibus arbor abest, otia nunc istic, iunctisque ex ordine ludis cedunt verbosi garrula bella fori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 128)
frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo, fortia verbosi natus ad arma fori, at mihi iam puero caelestia sacra placebant, inque suum furtim Musa trahebat opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 109)
Saeculo II paganus Celsus christianis exprobrabat de eo quod ipsi illusio et dolus videbatur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:3)
"et sunt qui nobis bella exprobrare sinistra non dubitent, postquam templorum sprevimus aras, adfirmentque Libyn Collinae a cardine portae Hannibalem Iovis imperio Martisque repulsum, victores Senonas Capitoli ex arce fugatos cum super e celso pugnarent numina saxo!"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2236)
hoc mulier rea criminis exprobranti respondit Domino, suadelis se malefabris inlectam suasisse viro;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1191)
ut quidam sententiarum gratia verbosissimos locos arcessunt, cum ex locis debeat nasci sententia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 75:1)
qui vero non omnia subiiciebant oratori, sollicitius ac verbosius, ut necesse erat, adhibuerunt discrimina;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 228:1)
et quoniam, quae de his erant a scriptoribus artium tradita, verbosius etiam quam necesse erat exposuimus, praeterea, quae partes essent iudicialium causarum, supra dictum est, proximus liber a prima, id est exordio incipiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 331:6)
et quidem quibus adversus haec modis sit medendum, verbosius tradunt materiasque sibi ipsi fingunt et ad morem actionum persequuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION