라틴어 문장 검색

si quondam magno Phoenix reverendus Achilli litus ad Iliacum Thymbraeaque Pergama venit imbellis tumidoque nihil iuratus Atridae, cur nobis ignavus amor:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri31)
Summa deum, Pietas, cuius gratissima caelo rara profanatas inspectant numina terras, huc vittata comam niveoque insignis amictu, qualis adhuc praesens nullaque expulsa nocentum fraude rudes populos atque aurea regna colebas, mitibus exsequiis ades et lugentis Etrusci cerne pios fletus laudataque lumina terge.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum1)
"hoc sidera mecum, hoc undae terraeque rogant, eat, oro, per annos Iliacos Pyliosque simul, propriosque penates gaudeat et secum Tarpeia senescere templa."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 51)
isset ad Iliacas - quid enim deferret amantes?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 18)
sive vaporiferas blandissima litora, Baias, enthea fatidicae seu visere tecta Sibyllae dulce sit Iliacoque iugum memorabile remo, seu tibi Bacchei vineta madentia Gauri Teleboumque domos, trepidis ubi dulcia nautis lumina noctivagae tollit Pharus aemula lunae, caraque non molli iuga Surrentina Lyaeo, quae meus ante alios habitator Pollius auget, Aenarumque lacus medicos Stabiasque renatas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 37)
non, si pariter mihi vertice Iacto nectat odoratas et Smyrna et Mantua lauros, digna loquar, mediis videor discumbere in astris cum Iove et Iliaca porrectum sumere dextra immortale merum!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum6)
ille penates implet et ingenti genio iuvat, aemulus illic mons Libys Iliacusque nitens et multa Syene et Chios et glaucae certantia Doridi saxa Lunaque portandis tantum suffecta columnis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, eucharisticon ad Imp. Aug. Germ. Domitianum15)
hic tibi solemni memorabit carmine, quantus Iliacas Geticasque domos quantusque nivalem Stymphalon quantusque iugis Erymanthon aquosis terrueris quem te pecoris possessor Hiberi, quem tulerit saevae Mareoticus arbiter arae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis36)
Secundum enim historiam Thalli, qua relatum est Belum1 Assyriorum et Saturnum Titanorum regem cum Iove dimicasse, ostenditur bellum cccxx et duobus annis Iliacum exitum antecessisse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:6)
expulso cive quo manente, si quicquam humanorum certi est, capi Roma non potuerat, adventante fatali urbi clade legati ab Clusinis veniunt auxilium adversus Gallos petentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 370:1)
expulso rege Antiocho subactis Aetolis reportati sumus in Italiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 359:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION