라틴어 문장 검색

quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti, ille in aquam subito totum se inmittit et omne excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 14:6)
Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 2:2)
— Totumque instructo Marte videres Fervere Leucaten, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 10:3)
Non enim fumare solent neque atra esse quae sunt candentia, nisi forte candente dixit pervulgate et inproprie pro ferventi, non pro relucenti:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 13:2)
Ni molestus tibi sum, Disari, patere plus nimio ex discendi cupidine garrientem, et dicas, quaeso, cur edulia satis calida facilius conprimimus ore quam manu sustinemus, et si quid eorum plus fervet quam ut diutius mandi possit, illico devoramus, et tamen alvus non perniciose uritur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 22:1)
Solis enim calor, qui nimium fervet quando annus in aestate est, et hieme tepescit, putrefacit carnes aestate, non hieme.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 20:3)
At tumidus qua pulmo iacet, qua viscera fervent, Haeserunt ibi fata diu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:10)
Fervet, et a trepido vix abstinet ira magistro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:74)
Fervent iam castra tumultu, [Et scelerum turba:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:80)
Secreta tenebis Litoris Euboici, memorando condite busto, Qua maris angustat fauces saxosa Carystos, Et tumidis infesta colit qua numina Rhamnus, Arctatus rapida fervet qua gurgite pontus, Euripusque trahit, cursum mutantibus undis, Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulim.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:79)
Aut vaga cum Tethys Rutupinaque litora fervent, Unda Caledonios fallit turbata Britannos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:29)
Actum Romanis fuerat de rebus, et omnis Indiga servitii fervebat litore plebes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:31)
Qui, tunc Romana secutus Signa, simul iussit statui tentoria ductor, Primum, quas valli spatium comprendit, arenas Expurgat cantu, verbisque fugantibus angues.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:55)
Sic interpositus villo contaminat uncto Urbica Lingonicus Tyrianthina bardocucullus, Sic Arretinae violant crystallina testae, Sic niger in ripis errat cum forte Caystri, Inter Ledaeos ridetur corvus olores, Sic ubi multisona fervet sacer Atthide lucus, Inproba Cecropias offendit pica querellas.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIII2)
Si schola damnatur, fora litibus omnia fervent, Ipse potest fieri Marsua causidicus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXIV3)

SEARCH

MENU NAVIGATION