라틴어 문장 검색

paulumque supra nos commoratus, dum expurgatur et inhaerentia vitia situmque omnem mortalis aevi excutit, deinde ad excelsa sublatus inter felices currit animas.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 150:4)
ut, quoties aere commoto manum quasi ad feriendum minitans exerit, nec adhuc tamen percutit, mox inploremus eius misericordiam, et discussis penetralibus cordis nostri, atque expurgatis uitiorum ruderibus, solliciti, ne umquam percuti mereamur, agamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:8)
illine ut impune primo discordias serentes concitent finitima bella, deinde adversus ea, quae concitaverint, armari civitatem defendique prohibeant, et cum hostes tantum non arcessierint, exercitus conscribi adversus hostes non patiantur, sed audeat Canuleius in senatu proloqui se, nisi suas leges tamquam victoris patres accipi sinant, dilectum haberi prohibiturum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 20:1)
quidquid hinc aut illine communis Mars belli aufert, multiplex quam pro numero damnum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 70:2)
ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentes acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae illitos pice parari iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 706:1)
T. Ad matrem eius devenias domum, expurges, iures, ores blande per precem eamque exores ne tibi suscenseat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1102)
illine audeant id facere quibus ut serviant suos amor cogit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 276)
Et dixit ad me: "Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae; quia omnis fur hinc iuxta illud expurgatur, et omnis periurus illinc iuxta illud expurgatur.
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION