라틴어 문장 검색

non hoc praecipuum amicorum munus est, prosequi defunctum ignavo questu, sed quae voluerit meminisse, quae mandaverit exequi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장7)
tum solita curando corpori exequitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장8)
Exequi sententias haud institui nisi insignis per honestum aut notabili dedecore, quod praecipuum munus annalium reor ne virtutes sileantur utque pravis dictis factisque ex posteritate et infamia metus sit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 65장1)
quod mihi quoque exequendum reor, quae tunc Romana copia in armis, qui socii reges, quanto sit angustius imperitatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 4장8)
ac retractus Ravenna exequi accusationem adigitur, non occultante Tiberio vetus odium adversum exulem Serenum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 29장6)
Regulus manere tempus ultionis seque coram principe executurum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장6)
et barbaris cunctatio servilis, statim exequi regium videtur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 32장4)
quod signum mortis intellexere et executi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 40장7)
quod non iactantia refero sed quia collegio quindecimvirum antiquitus ea cura et magistratus potissimum exequebantur officia caerimoniarum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 11장4)
De origine Curtii Rufi, quem gladiatore genitum quidam prodidere, neque falsa prompserim et vera exequi pudet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 21장1)
quod ubi auditum et languescere ira, redire amor ac, si cunctarentur, propinqua nox et uxorii cubiculi memoria timebantur, prorumpit Narcissus denuntiatque centurionibus et tribuno, qui aderat, exequi caedem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장5)
his permotus scripsit Eunoni, meritum quidem novissima exempla Mithridaten, nec sibi vim ad exequendum deesse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장6)
Reconciliationis specie adsumpta regressusque ad patrem, quae fraude confici potuerint, prompta nuntiat, cetera armis exequenda.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장1)
utque studiis honestis eloquentiae gloria enitesceret, causa Iliensium suscepta Romanum Troia demissum et Iuliae stirpis auctorem Aeneam aliaque haud procul fabulis vetera facunde executus perpetrat, ut Ilienses omni publico munere solverentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 58장2)
sed Partho ad exequendas obsidiones nulla comminus audacia:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 4장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION