라틴어 문장 검색

is quo magis vacuus quietis castris iussa exequeretur, vehicula cohortis incipiente nocte onerari aperto armamentario iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 80장4)
Paulino et Celso iam non adversantibus, ne principem obiectare peri- culis viderentur idem illi deterioris consilii auctores perpulere ut Brixellum concederet ac dubiis proeliorum exemptus summae rerum et imperii se ipsum reservaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 33장6)
miles alacer, qui tamen iussa ducum interpretari quam exequi mallet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장4)
priores id principes pecunia et saepius vi perpulerant, ac pleraque municipia et coloniae aemulabantur corruptissimum quemque adulescentium pretio inlicere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 62장12)
effectisque raptim Liburnicis adsequitur Anicetum in ostio fluminis Chobi, tutum sub Sedochezorum regis auxilio, quem pecunia donisque ad societatem perpulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장3)
notabili constantia centurio Iulius Agrestis post multos sermones, quibus Vitellium ad virtutem frustra accendebat, perpulit ut ad viris hostium spectandas quaeque apud Cremonam acta forent ipse mitteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장8)
mox, quod in perditis rebus accidit, omnes praecipere, nemo exequi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장4)
hinc invidia, et compositae seditionis auctores perpulere ut dilectum abnuerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장4)
cunctantem legatum milites perpulerant fortunam proelii experiretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장6)
diremit consiliorum diversitatem adprobata Tutoris sententia Classicus, statimque exequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장16)
igitur Vespasianus cuncta fortunae suae patere ratus nec quicquam ultra incredibile, laeto ipse vultu, erecta quae adstabat multitudine, iussa exequitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장13)
plerique Aethiopum prolem, quos rege Cepheo metus atque odium mutare sedis perpulerit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 2장6)
sane Cerialis parum temporis ad exequenda imperia dabat, subitus consiliis set eventu clarus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장10)
Delicta neque obseruabat omnia neque pro modo exequebatur, sed desertorum ac seditiosorum et inquisitor et punitor acerrimus coniuebat in ceteris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 67장 1:1)
Proposita uitae eius uelut summa partes singillatim neque per tempora sed per species exequar, quo distinctius demonstrari cognoscique possint.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 9장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION