라틴어 문장 검색

Et hoc fortasse modo, si a solo Patre procedere Spiritum Graeci intelligant, eo scilicet quod sic ab ipso sit, quasi a summo et non existente ab alio, nulla est sententiae controversia, sed verborum diversitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 56:6)
Hanc autem conceptionem, qua scilicet conceptus mentis in effectum operando prodit, Priscianus in primo Constructionum diligenter aperit, dicens generales et speciales formas rerum intelligibiliter in mente divina constitisse, antequam in corpora prodirent, hoc est in effecta per operationem, quod est dicere, ante providit Deus quid et qualiter ageret, quam illud opere compleret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 57:4)
Sicut ergo Spiritum sanctum, qui in se est omnino simplex, multiplicem tamen dicimus, et septem spiritus appellamus, secundum diversitatem donorum, ita et philosophus eumdem qui in essentia propria aeternaliter subsistit, incoepisse quantum ad effecta sua voluit, ex quibus eum animam magis quam spiritum appellavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:6)
Dicat ille animam incoepisse secundum effecta, nos vero spiritum in affectu suae bonitatis aeternaliter perseverare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:14)
Ecce Dominum, ecce non sempiternum habet, ne cogamur etiam dicere creaturam sempiternam, quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famularetur, qui etiam in eodem hoc superiori cap. Spiritum etiam, secundum effecta manifeste vocat, cum ei principium assignat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 60:12)
Liquet itaque Augustinum hoc loco spiritum accepisse secundum effecta cum dicit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:1)
Unde bene secundum effecta Pater et Filius priores Spiritu dicuntur, et quasi principium ejus, quia ex potentia moderante sapientia effectus gratiae descendit, ex quo etiam spiritus hoc loco appellatur, et prius potentiam et sapientiam esse oportet, ut postea aliud in effectum ducatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:3)
Omnia per ipsum facta sunt, Spiritum designasse videtur secundum effecta ipsa quae sua Deus condidit bonitate, secundum quae, ut diximus, aeternus non est Spiritus, id est datus, sicut nec anima mundi quam Plato dicit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:13)
Et cum nostri quoque sicut et proximi curam in necessariis agere debeamus, nonnulla propter nosmetipsos agere nos oportet, ut et nos eorum quae agimus causa quaedam existamus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:8)
Qui etiam cum pro nobis ipsi oramus, aut aliquid quod nobis apud eum prosit efficimus, ipsa ejus etiam charitas ad hoc nos compellit, per quae ad eum, quem super omnia diligimus, pervenire cupimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:21)
IV. Quaerendum itaque primo videtur quomodo vere dicatur omnipotens, si non possit omnia efficere, aut quomodo omnia possit, si quaedam non possumus quae ipse non possit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:1)
Ex quo etiam moveri localiter posset, et compositionem pedum admittere, et ut mobilis et dissolubilis esset ejus corporea et compacta substantia, non absurde tamen et de his omnibus quae efficere possumus, Deum potentem praedicabimus, et omnia quae agimus ejus potentiae tribuimus, in quo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28), et qui omnia operatur in omnibus (I Cor. XII, 6).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:16)
Omnipotens vero est, non quod possit omnia facere, sed quia potest efficere quidquid vult, ita ut nil valeat resistere ejus voluntati, quin compleatur, vel aliquomodo impedire eam. Joannes Chrysostomus homilia 28, de expositione Symboli, quae sic incipit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:25)
Ab optimo porro invidia longe relegata est, itaque consequenter sui similia cuncta, prout cujusque natura capax beatitudinis esse potuerit, effici voluit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:19)
Tanto quippe hinc melior existit, quanto in ea firmius persistit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION