라틴어 문장 검색

Amans enim mulier semper spernit et odit munera coamantis, et eius studet augmentare divitias, ut semper habeat unde possit largiendo attollere famam, et nihil aliud ab eo sibi largiendum exspectat nisi suavissima solatia carnis, et ut eius inter omnes sua (gratia) crescat fama laudanda.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:15)
Turpissimum etenim in femina iudicatur, si de ipsa non curet exspectare promissa;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 15:4)
"Si modicum exspectare velis, chirothecam tibi festinanter dabo accipitris."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 18:2)
Immo nullum opus mulier facit, in cuius principio dies non exspectetur et hora, et cui ars malefica non praestet initium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 45:4)
Jamque super vallum et munima longa virescit Expectata seges, jam propugnacula rident Vere novo;
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 2:2)
Tuque, Maria, tuos non unquam oblita Britannos, O diva, o patiens magnum expectare maritum, Ne terris dominum invideas, quanquam amplius illum Detineat, longamque agitent sub vindice pacem.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 19:2)
Ista vero expolita jam et absoluta tabi non displicere confidemus, quae inchoata tantum et inculta humaniter acceperis.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 1:5)
Illud vero infortunium nimiae potius ipsorum modestiae tribuendum est, quam nostris votis, qui praestantissima illorum poemata non semel frustra expectavimus.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 2:2)
et quemadmodum ea ipsa quae inter nos oportet esse amicitia, et in Christo inchoetur, et secundum Christum servetur, et ad Christum finis eius et utilitas referatur plenius edoceri.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:28)
Quid enim sublimius de amicitia dici potest, quid verius, quid utilius, quam quod in Christo inchoari, et secundum Christum produci, et a Christo perfici debeat probetur.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 1:6)
Quae omnia a Christo inchoantur, per Christum promoventur, in Christo perficiuntur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:46)
Si vero inter commoda duxeris consilium in dubiis, consolationem in adversis et caetera huiusmodi, haec utique ab amico exspectanda sunt, sed sequi debent ista amicitiam, non praecedere.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:8)
Sed de quatuor his quae praemisisti, quid sentiendum sit, a te exspectamus doceri.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:17)
sed ad evaporandum suae mentis conceptum, semper expectet secretum.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 1:33)
Intentio ut nihil ex amicitia nisi Deum, et naturale eius bonum expectet.
(DE AMICITIA, CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION