라틴어 문장 검색

ne forte exspoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis suae et ponam eam quasi solitudinem et statuam eam velut terram aridam et interficiam eam siti.
(불가타 성경, 호세아서, 2장5)
Plures fecisti negotiatores tuos quam stellae sint caeli; bruchus exuit pellem et avolavit.
(불가타 성경, 나훔서, 3장16)
Et iussit rex, et exspoliaverunt Ionathan vestibus suis et induerunt eum purpura; et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장62)
Cum autem ipsorum arma collegissent spoliisque hostes exuissent, circa sabbatum versabantur impensius benedicentes et confitentes Domino, qui liberavit eos in isto die misericordiae initium constituens in eos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장27)
Intraverat enim in eam, quae dicitur Persepolis, et tentavit exspoliare templum et civitatem opprimere; quapropter, multitudine ad armorum auxilium concurrente, in fugam versi sunt; et contigit ut Antiochus in fugam versus ab indigenis turpiter rediret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장2)
templum vero sanctum, quod prius exspoliaverat, pulcherrimis donis ornaturum et sacra vasa multiplicia cuncta se redditurum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis praestaturum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장16)
Et ego quidem bonis omnibus pulsus, dignitatibus exutus, existimatione foedatus ob beneficium supplicium tuli.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:14)
Nam quoniam tui obliuione confunderis et exsulem te et exspoliatum propriis bonis esse doluisti;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:32)
Exuit patrem miserumque tristis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 6:1)
Multi praeterea armis exuti fugerunt, quorum scuta sunt relata LXXX.
(카이사르, 히스파니아 전기 9:6)
In quo proelio adversariorum ceciderunt CXXIII, compluresque armis exuti, multi vulneribus adfecti in castra sunt redacti.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:6)
Sic omnibus hostium copiis fusis armisque exutis se intra munitiones suas recipiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 6장3)
Tum Caesar omnibus portis eruptione facta equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat, sic uti omnino pugnandi causa resisteret nemo, magnumque ex eis numerum occidit atque omnes armis exuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 51장4)
neque interesse, ipsosne interficiant, impedimentisne exuant, quibus amissis bellum geri non possit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 14장8)
Hos continuo (in) itinere adorti omnibus impedimentis exuunt; repugnantes diem noctemque obsident; multis utrimque interfectis maiorem multitudinem armatorum concitant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 42장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION