라틴어 문장 검색

si illa occupauit, dum conquiescat, non lacessendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 6:4)
magisque ut conquiescat iisdem locis aut temporibus, si quis gravitatem corporis sentit;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 70:5)
qui non concoxit, ex toto conquiescere, ac neque labori se, neque exercitationi, neque negotiis credere.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 2:3)
per hiemem potissimum totis noctibus conquiescere.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 5:3)
Post haec paulum conquiescere opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 7:8)
si est, ante omnia in tepidario sedere, deinde, ubi paulum conquieverunt, intrare et descendere in solium;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 4:2)
Semper autem post cibum conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione quamvis leni dimoveri.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VI De alvo soluta. 2:10)
At qui tarde concoquunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quive propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, antequam conquiescant, duos tresve cyathos per tenuem fistulam bibant.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VIII Stomacho laborantibus quae agenda sint. 3:1)
fereque juvenes sunt, qui sanguinem exspuunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 21:2)
Mali etiam morbi testimonium est, vehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, vix excreare, dolorem habere continuum, difficulter ferre morbum, jactare brachia et crura, sine voluntate lacrimare;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 4:1)
periculosa etiam, quae inter febres fluens conquiescere hominem in cubili non patitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 9:2)
et, quo effuso, febris protinus conquievit, desieruntque urgere cibi fastidium et potionis desiderium.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 4:4)
Item pus expuisse in hoc morbo, deinde ex toto spuere desiisse, mortiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 25:4)
Cum vero, quoties res coegit, desidendo aliquis se exhausit, paulisper debet conquiescere;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 11:2)
noctu, si fieri potest, conquiescat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION