라틴어 문장 검색

Commodum est etiam lino cotidie uentrem metiri et, qua conprehendit aluum, notam imponere, posteroque die uidere, plenius corpus sit an extenuetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:3)
id enim, quod extenuatur, medicinam sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 8:4)
Quidam superioribus omissis per haec et per eos cibos, qui extenuant, idem se consequi dicunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 3:2)
Neque tamen alius inportunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore neruorum modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et inmobilem ceruicem intendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 1:2)
quibus extenuatum corpus incipit spiritum trahere commodius.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 2:8)
Neque utilia sunt quae urinae mouendae sunt, quia possunt, dum transeunt, ibi quoque pituitam extenuare [quam supprimi melius est]. Asclepiades multarum rerum, quas ipsi quoque secuti sumus, auctor bonus, acetum ait quam acerrimum esse sorbendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 2:1)
Vbi inueterauit malum, uenter et crura pedesque intumescunt, pectus atque umeri circaque iugulum utrumque extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 2:1)
praecipueque eruca et nasturcium lienem extenuant.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 3:6)
uel, si neruorum rigor aut distentio, quae ex uulnere orta est, eam non finit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 47:7)
Omnia etiam urinam mouentia, quia materiam extenuant, utilia sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 11:4)
Secundum est cibum minuere, abstinere ab omnibus acribus et extenuantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 59:3)
Commune utrique est, quod emortua summa pellicula pili primum extenuantur, deinde excidunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 4장 1:2)
utique ut nihil salsum, nihil acre, nihil ex is, quae extenuant, sumatur, nihil potui praeter aquam.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 7:6)
post haec cibo paulo pleniore quam ex eorum dierum consuetudine uti uitatis tamen omnibus pituitam extenuantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 22:4)
Cumque omnibus lippientibus uitandi cibi qui extenuant, tum praecipue, quibus tenuis umor diu fertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 40:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION