라틴어 문장 검색

Simul externis praecepta ferebat auxiliis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:229)
ecce brevis propriis munitur bestia telis externam nec quaerit opem;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice25)
concede marito tu quoque neu Scythicas infensis unguibus iras exercere velis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae79)
nil opis externae cupiens, nil indiga laudis, divitiis animosa suis inmotaque cunctis casibus ex alta mortalia despicit arce.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:2)
Phlegra nobis infensior aether.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:119)
qualis piratica puppis, quae cunctis infensa fretis scelerumque referta divitiis multasque diu populata carinas incidit in magnam bellatricemque triremim, dum praedam de more putat;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:49)
restituat priscum per te iam gloria morem verior, et fructum sincerae laudis ab hoste desuetum iam redde mihi iustisque furoris externi spoliis sontes absolve triumphos.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:175)
ut non infensus alendis materiem praestes odiis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:8)
Omnis tamen externi frigoris tolerantior equino armento vacca est, ideoque facile sub dio hibernat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 2:5)
Postremo deserunt tribunal, ut quis praetorianorum militum amicorumve Caesaris occurreret, manus intentantes, causam discordiae et initium armorum, maxime infensi Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 27장1)
pergere ad Treviros [et] externae fidei.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장6)
hic tantum interfici centuriones, eici tribunos, includi legatos, infecta sanguine castra, flumina, meque precariam animam inter infensos trahere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장14)
quaeque apud concordes vincula caritatis, incitamenta irarum apud infensos erant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장10)
Igitur Romanus qui aderat exercitus sextum post cladis annum trium legionum ossa, nullo noscente alienas reliquias an suorum humo tegeret, omnis ut coniunctos, ut consanguineos, aucta in hostem ira, maesti simul et infensi condebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 62장1)
non enim simplicis eas curas, nec adversus externos militum quaeri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION