라틴어 문장 검색

modica in hamo esca ponitur, ut matronarum in eo saeculi protrahantur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 9:9)
Quippe cum studere revocandis in urbem regibus liberos suos comperisset, protraxit in forum et contione media virgis cecidit, securi percussit, ut plane publicus parens in locum liberorum adoptasse sibi populum videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 5:2)
namque canes ut montivagae persaepe ferai naribus inveniunt intectas fronde quietes, cum semel institerunt vestigia certa viai, sic alid ex alio per te tute ipse videre talibus in rebus poteris caecasque latebras insinuare omnis et verum protrahere inde.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 12:16)
quo magis ipsae omnia summo opere hos vitae poscaenia celant, quos retinere volunt adstrictosque esse in amore, ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis protrahere in lucem atque omnis inquirere risus et, si bello animost et non odiosa, vicissim praetermittere [et] humanis concedere rebus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:24)
At varios linguae sonitus natura subegit mittere et utilitas expressit nomina rerum, non alia longe ratione atque ipsa videtur protrahere ad gestum pueros infantia linguae, cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:1)
[sic unum quicquid paulatim protrahit aetas in medium ratioque in luminis eruit oras.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:4)
sic unum quicquid paulatim protrahit aetas in medium ratioque in luminis erigit oras;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:6)
tum supera terram quae sunt extructa domorum ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque, inclinata minent in eandem prodita partem protractaeque trabes inpendent ire paratae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:11)
et aliis sermonibus tempore extracto induxit aetatis mentionem, interrogavitque filiam, utrum post aliquot annos cana esse mallet an calva:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 7:4)
et reliqua, quibus protraxit iocunditatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 4:1)
protrahit quasi nolentem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1231)
quod si, ut dicitur, in templo Minervae factum est, constat post stuprum Cassandram protractam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4143)
quem Brutus de eius corpore extractum tenens processit ad populum, et multa conquestus de Tarquinii superbia et filiorum eius turpitudine, egit ne in urbem reciperentur, auctoritate qua plurimum poterat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6468)
ponto iaciunt hoc est 'contra pontum'. sic illa 'sic' protrahendum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7091)
ense secent lato vulnus quidam 'lato' ita dictum accipiunt, ut, quasi ipso iubente, ne scalpello aut aliquo ferramento minore, sed ense, et hoc lato, aperiretur, quamquam cum maiore dolore, dummodo extracta sagitta remittant eum quamprimum ad pugnam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3891)

SEARCH

MENU NAVIGATION