라틴어 문장 검색

Quod si plura erunt fragmenta, nihilo minus extrinsecus singula in suas sedes digitis erunt conpellenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 4:3)
inponendaque extrinsecus eadem habena, et super eam ceratum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 4:4)
Cum ad ferulas uentum est, extrinsecus esse earum longissimae debent, a lacerto breuiores, sub ala breuissimae.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:1)
Tum medici digiti pollices linteolis uel fasceis, ne delabantur, inuoluti in os eius coiciendi, ceteri extrinsecus admouendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 2:2)
Proponam insuper locos nonnullos ubi vera graeca aliunde invecta esse vehementer suspicor, subjunctis argumentis cur ita sentiam.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.92)
338, 34 nihilo minus [extrinsecus], Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1857)
- Adverbium extrinsecus (saltem scribendum erat intrinsccus jubente Lindenio) perperam repetitum est e periodo sequenti.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1858)
Aptiusque extrinsecus imponi remedia, compertis interiorum et sedibus et figuris, cognitaque eorum magnitudine:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 26:2)
Quod si, ne rupta quidem vomica, vel pure extrinsecus emisso, febris quievit, aut quamvis quieverit, tamen repetit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 23:3)
Jecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso septo orsum, intrinsecus cavum, extrinsecus gibbum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 5:1)
In hac plerique extrinsecus cataplasmatis calidis, fomentisque humidis utuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, IX De faucium exulceratione. 1:2)
imponendaque extrinsecus supra id quod dolet, lana succida ex aceto est, et id spongia subinde refrigerandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 6:5)
Ubi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fovendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 1:8)
imponenda vero extrinsecus quae simul et reprimunt, et emolliunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 5:4)
imponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida, quae diducant;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION