라틴어 문장 검색

deinde augur in locum fratris sui Drusi destinatus, prius quam inauguraretur ad pontificatum traductus est insigni testimonio pietatis atque indolis, cum deserta desolataque reliquis subsidiis aula, Seiano uete suspecto mox et oppresso, ad spem successionis paulatim admoueretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 1:2)
nam velut in summo quatientem bracchia Tauro quercum aut conigeram sudanti cortice pinum indomitus turbo contorquens flamine robur eruit (illa procul radicitus exturbata prona cadit, lateque cum eius obvia frangens), sic domito saevum prostravit corpore Theseus nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 2:2)
"Omne regnum in se divisum desolabitur". 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 5:21)
Imperator, tamen, Britannicus, hoc tam improviso repentinoque Washingtonii nisu adeo vehementer exturbatus, ut Trentoniam reliquerit, cumque exercitu universo Brunsvicum contenderit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.56)
"Adduxit urentem ventum dominus de deserto ascendentem, qui siccavit venas tuas et desolavit fontem tuum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:13)
Sed postquam languida segni Cernit cuncta metu, nocturnaque munia valli Desolata fuga, trepida sic mente profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:72)
sane 'vasto' pro desolato veteres ponebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5211)
desolavimus agros vel dum occiduntur agri cultores, vel dum coguntur ad militiam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3671)
desoLatique manipli deserti signiferi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8701)
itaque quaero qui sint isti optimates qui me exturbent cum ipsi domi maneant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 16 3:8)
idem Cicero, si flexerit adversus alios iudicium suum quod tanta firmitate ac magnitudine direxit in exturbando Antonio, non modo reliqui temporis gloriam eripuerit sibi sed etiam praeterita evanescere coget.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 12:1)
multa convenerunt quae mentem exturbarent meam, subita defectio Pompei, alienatio consulum, etiam praetorum, timor publicanorum, arma.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 4:4)
interea iste T. Roscius, vir optimus, procurator Chrysogoni, Ameriam venit, in praedia huius invadit, hunc miserum, luctu perditum, qui nondum etiam omnia paterno funeri iusta solvisset, nudum eicit domo atque focis patriis disque penatibus praecipitem, iudices, exturbat, ipse amplissimae pecuniae fit dominus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 3:1)
cuius vero bona venierunt, cuius non modo illae amplissimae fortunae sed etiam victus vestitusque necessarius sub praeconem cum dedecore subiectus est, is non modo ex numero vivorum exturbatur, sed, si fieri potest, infra etiam mortuos amandatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 1:5)
miserum est exturbari fortunis omnibus, miserius est iniuria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION