라틴어 문장 검색

nonnulli tradunt rusticos solitos, siquando ad excudendas fruges essent imbribus inpediti, spicas integras condere et, prout indi- guisset usus, hieme torrere, quo facilius a gluma sua separatum triti- cum molerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2677)
corylos antipharmacon esse aiunt, quod infra manifestum facit di- cendo "in veribus torrebimus exta colurnis", scilicet ut hostia nocens eo virgulto coquatur, quod vitibus nocet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2993)
"Iam providentiae quantae, ne hiems sola glacie ureret aut sola aestas ardore torreret, autumni et veris inserere medium temperamentum, ut per vestigia sua anni revertentis occulti et innoxii transitus laberentur!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:17)
343M Cumque autumno terra se ad concipiendas fruges patefecerit, hieme ad concipiendas relaxarit, aestiva maturitate alia mitigaverit, alia torruerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 2:14)
Cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis, e quibus duos maxime inter se diversos et caeli verticibus ipsis ex utraque parte subnixos obriguisse pruina vides, medium autem illum et maximum solis ardore torreri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 6 4:1)
An magis hic meus est animi, non aeris aestus, Captaque femineus pectora torret amor?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 230)
Ante nec hirsuti torrebant farra coloni, Nec notum terris area nomen erat, Sed glandem quercus, oracula prima, ferebant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 105)
et Phalaris tauro violenti membra Perilli torruit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:470)
non tibi Cassandreus pater est gentisve Pheraeae, quive repertorem torruit arte sua:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 921)
farra tamen veteres iaciebant, farra metebant, primitias Cereri farra resecta dabant, usibus admoniti flammis torrenda dederunt multaque peccato damna tulere suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권330)
tunc cantata ligat cum fusco licia plumbo et septem nigras versat in ore fabas, quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena, obsutum maenae torret in igne caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권358)
Tantalidae fratres absint et Iasonis uxor et quae ruricolis semina tosta dedit, et soror et Procne Tereusque duabus iniquus et quicumque suas per scelus auget opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권395)
cinnama tu primus captivaque tura dedisti deque triumphato viscera tosta bove.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권484)
seminibus tostis sceleratae fraude novercae sustulerat nullas, ut solet, herba comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권550)
"est Canis, Icarium dicunt, quo sidere moto tosta sitit tellus, praecipiturque seges, pro cane sidereo canis hic imponitur arae, et quare pereat, nil nisi nomen habet."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권641)

SEARCH

MENU NAVIGATION