라틴어 문장 검색

Ex reliquis vero minime facile sanantur virgines, aut eae mulieres, quibus super tabem menstrua suppressa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 25:7)
aut iis, qui gravium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre vacent, quod et in tabe, et in stomachi vitiis, et quum aqua cutem subiit, et interdum in morbo regio ;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XV De gestatione. 4:4)
Diutius saepe et periculosius tabes eos male habet, quos invasit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 1:1)
Huic, praeter tabem, illud quoque nonnumquam accedere solet, ut per assiduas pustulas, aut ulcera, summa cutis exasperetur, vel aliquae corporis partes intumescant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 2:7)
huic exulceratio accedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 3:4)
Quum haec genera tabis sint, animadvertere primum oportet, quid sit in quo laboretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 4:1)
In interiore vero faucium parte interdum exulceratio esse consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, IX De faucium exulceratione. 1:1)
Tussis vero fere propter faucium exulcerationem molesta est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 1:1)
Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulceratio afficit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 1:3)
At si exulceratio stomachum infestat, eadem fere facienda sunt, quae in faucibus exulceratis praecepta sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 5:8)
Vulgatissimum vero pessimumque stomachi vitium est resolutio, id est quum cibi non tenax est, soletque desinere ali corpus, ac sic tabe consumi.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 7:1)
hunc ejus casum subsequitur tussis, bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 1:6)
Est etiam circa naturalia vitium, nimia profusio seminis, quod sine venere, sine nocturnis imaginibus sic fertur, ut, interposito spatio, tabe hominem consumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVIII De Seminis nimia ex naturalibus profusione. 1:1)
eaque, si nulla exulceratio est, etiam ipsis coxis;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 3:3)
Per haec enim fiet, ne in vitia tabem inferentia incidat, et ut mature vires suas recipiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXII De refectione convalescentium a morbo. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION