라틴어 문장 검색

hi gaudii nimietate gratulari, illi dolorem ventris manuum compressione sedare, et certe laetitia delibuti meque respectantes cuncti theatro facessunt.
(아풀레이우스, 변신, 3권 9:2)
"Tunc ego, sensim gliscente adhuc illo tumultu, retrogradi fuga domo facesso sed plane Thrasyleonem mire canibus repugnantem, latens pone ianuam ipse, prospicio:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:77)
"et frusto cibarii panis ei proiecto cubitum facessit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:84)
"Ain, te nos tractamus inciviliter, qui nostrum asinum furatus abducis?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:9)
Hac infamia consternati, quae per ora populi facile dilapsa merito invisos ac detestabiles eos cunctis effecerat, noctem ferme circa mediam collectis omnibus furtim castello facessunt, bonaque itineris parte ante iubaris exortum transacta, iam die claro solitudines avias nacti, multa secum prius collocuti accingunt se meo funeri;
(아풀레이우스, 변신, 8권 18:1)
Haec et alias similes afannas frustra blaterantes eos retrorsus abducunt pagani statimque vinctos in Tullianum compingunt cantharoque et ipso simulacro, quod gerebant, apud fani donarium redditis ac consecratis, altera die productum me rursum voce praeconis venui subiciunt septemque nummis carius, quam prius me comparaverat Philebus, quidam pistor de proximo castello praestinavit, protinusque frumento etiam coemto affatim onustum per iter arduum, scrupis et cuiuscemodi stirpibus infestum ad pistrinum, quod exercebat, perducit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 10:7)
et insuper condicta vespertina regressione cubiculo facessit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:6)
DIE sequenti meus quidem dominus hortulanus quid egerit nescio, me tamen miles ille, qui propter eximiam impotentiam pulcherrime vapularat, ab illo praesepio nullo equidem contradicente deductum abducit atque a suo contubernio (hoc enim mihi videbatur) sarcinis propriis onustum et prorsum exornatum armatumque militariter producit ad viam.
(아풀레이우스, 변신, 10권 1:1)
Nec dominae voluptates diutina sua praesentia morati clausis cubiculi foribus facessunt:
(아풀레이우스, 변신, 10권 20:4)
Iamque operosa et pervigili nocte transacta, vitata lucis conscientia facessit mulier, condicto pari noctis futurae pretio.
(아풀레이우스, 변신, 10권 22:10)
Is saltatorie procurrens malumque bracteis inauratum dextra gerens, ei qui Paris videbatur porrigit, quid mandaret Iuppiter nutu significans, et protinus gradum scitule referens e conspectu facessit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:4)
Etiam illuc misi, quo dicebatur abductus, ubi memoratus officialis inventus concedere presbytero quem miseram, noluit, ut eum saltem videret.
(아우구스티누스, 편지들, 30. (A. D. 410 Epist. CXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Fratri et Consacerdoti Fortunato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus In Domino salutem8)
Capi autem virgo propterea dici videtur, quia pontificis maximi manu prensa ab eo parente in cuius potestate est, veluti bello capta, abducitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 14:1)
mox eundem equum, qui Dolabellae fuerat, C. Cassium, qui Dolabellam obsederat, abduxisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 5:4)
Sic Favorinus sermones id genus communes a rebus parvis et frigidis abducebat ad ea quae magis utile esset audire ac discere, non allata extrinsecus, non per ostentationem, sed indidem nata acceptaque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION