라틴어 문장 검색

Item, Licha, ex tui animi sententia, ut tu Encolpion nec verbo contumelioso insequeris nec vultu, neque quaeres ubi nocte dormiat, aut si quaesieris, pro singulis iniuriis numerabis praesentes denarios ducenos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:5)
Satius est enim, ut Atilius noster eruditissime simul et facetissime dixit, otiosum esse quam nihil agere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 9 8:1)
amat ut qui verissime, dolet ut qui impatientissime, laudat ut qui benignissime, ludit ut qui facetissime, omnia denique tamquam singula absolvit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 2:5)
Facete!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 342)
Facete, lepide, laute;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 189)
Mulier commoda et Faceta haec meretrix.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 231)
En unquam cuiquam contumeliosius Audistis factam iniuriam quam haec est mihi?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 35)
ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 632)
facetus pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.16)
hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus, mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, emunctae naris, durus conponere versus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.2)
forte epos acer ut nemo Varius ducit, molle atque facetum Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camoenae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.21)
in emendando, quae corrigenda erunt, non acerbus minimeque contumeliosus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 22:1)
cum interim non actores modo aliquos invenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam, qui brevem dicendi exercitationem consecuti omissa ratione ut tulit impetus, passim tumultuentur eosque, qui plus honoris litteris tribuerunt, ineptos et ieiunos et trepidos et infirmos, ut quodque verbum contumeliosissimum occurrit, appellent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 183:2)
popularem autem comprehendendo persuasionem etiam contumeliosus est adversus artem orandi, quam nihil putat doctis persuasuram.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 229:1)
vitandum etiam, ne contumeliosi, maligni, superbi, maledici in quemquam hominem ordinemve videamur praecipueque eorum, qui laedi nisi adversa iudicum voluntate non possunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION