라틴어 문장 검색

Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti, arvo pascat erum an bacis opulentet olivae, pomisne an pratis an amicta vitibus ulmo, scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 161)
sterilem platanum tonsasque myrtos quam maritam ulmum et uberes oleas praeoptaverim?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 72:2)
sine translatione vero Bucolicis certe equidem audieram, qua se subducere colles incipient mollique iugum demittere clivo usque ad aquam et iam fracta cacumina fagi, omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 265:1)
tenent et conplexae sunt non suas ulmos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 20:4)
tenet e patula pocula fago, sed non trepida tenet illa manu;
(세네카, Hercules Oetaeus 10:29)
Vt omnis Oeten maesta corripuit manus, huic fagus umbras perdit et toto iacet succisa trunco, flectit hic pinum ferox astris minantem et nube de media vocat:
(세네카, Hercules Oetaeus 24:12)
hinc aves querulae fremunt ornique ventis lene percussae tremunt veteresque fagi.
(세네카, 파이드라 7:9)
hunc pinus, illum laurus, hunc fagus gerit
(세네카, Troades 1113:1)
vos eritis testes, si quos habet arbor amores, fagus et Arcadio pinus amica deo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1812)
pro crine racemifer exit plurima per frontem constringens oppida palmes, perque umeros teretes, rutilantes perque lacertos pendula gemmiferae mordebant suppara bullae, segnior incedit senio venerandaque membra viticomam retinens baculi vice nectit ad ulmum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 143)
Tityrus ut quondam patulae sub tegmine fagi volveret inflatos murmura per calamos, praestitit adflicto ius vitae Caesar et agri, nec stetit ad tenuem celsior ira reum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti domino Imperatori Caesari Iulio Valerio Maioriano Augusto 1)
qualiter aequaevo sociatam palmite vitem ulmus amat miscetque nemus ditemque precatur autumnum et caris gaudet redimita racemis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam25)
cadit ardua fagus, Chaoniumque nemus brumaeque inlaesa cupressus, procumbunt piceae, flammis alimenta supremis, ornique iliceaeque trabes metuendaque suco taxus et infandos belli potura cruores fraxinus atque situ non expugnabile robur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권28)
hinc audax abies et odoro vulnere pinus scinditur, adclinant intonsa cacumina terrae alnus amica fretis nec inhospita vitibus ulmus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권29)
Flumineam rapiente vado puer Argipus ulmum prenderat, insignes umeros ferus ense Menoeceus amputat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권122)

SEARCH

MENU NAVIGATION