라틴어 문장 검색

At quod in observatione indefinitum et vagum, id in informatione fallax et infidum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:7)
quod genus opinandi fallacissimum est, quandoquidem multa ex his quae ex fontibus rerum petuntur per rivulos consuetos non fluant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 260:4)
licet saepius res fallax sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:9)
Veruntamen id saepius factum est per officiarios pravos, veluti thesaurarios, legatos, duces, et alios servos aut ministros infideles et improbos, qui globulo suo pondus addunt finium suorum minutorum, quod eum in transversum inclinet utilitatis domini sui in rebus gravioribus et magni momenti.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:16)
Fodinae enim fallaces sunt et sumptuosae, et spe pulchra lactentes colonos reddunt circa alia socordes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:38)
Laudum tot conditones fallaces sunt ut laus merito in suspicionem venire possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:11)
Sic defraudari spes improba sueuit auari, Cui cor inardescit, quo plus sibi copia crescit, Ydropis exemplo, qui plus sitit usque bibendo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, II. De agricola, qui thesaurum inuenit 3:8)
Quod dum nesciret, parat improbus, huc ut abiret, Speque sui signi breuior pars accidit illi.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VII. De fraudulento, qui sua fraude decipitur 8:6)
"Aeris hic inuenti socius tibi nocte silenti Improbus huc uenit, clam prorsus et illud ademit".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:22)
Coruus, ut est moris fore gutturis improbioris, Sic parat ac tutum pecus hoc deludere brutum:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:9)
Sic fore fallaces mulieres sicque sagaces Sit cunctis clarum tot iniquis artibus harum, Nec pro communi uicio te crede uel uni, Certa fides oris dum nullis sit uel amoris!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:32)
Qua caper innisus fallacis ymagine uisus Ac nimis elatus, perhibetur talia fatus:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:5)
Prophetae eius vaniloqui, viri fallaces; sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장4)
Nunc quia fallacem mutauit nubila uultum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 19:1)
Nunc enim primum censes apud improbos mores lacessitam periculis esse sapientiam?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION