라틴어 문장 검색

Iam metitur linum, iam fiunt recia, iam uir Fallit aues, iam se conscia culpat auis.
(ANONYMUS NEVELETI, De hyrundine aues monente 22:9)
Dum me pia pertulit etas, Nulla meum potuit fallere preda pedem.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane uetulo 30:7)
Fallit auem liquidus uulpe iocante cibus.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et ciconia 36:2)
Sic uulpes ieiuna redit, sic fallitur audens Fallere, sic telo leditur ipsa suo.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et ciconia 36:13)
si uenerit Argus, Argum si poteris fallere, uictor eris.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:14)
Aut motu fallit aut armis temperat ictus, Predicitque minas frontis utrumque iubar.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:39)
nisi fallor enim, his ipsis uerbis accusationem mei ingressus est Tannonius Pudens, homo uere ille quidem non disertissimus.
(아풀레이우스, 변명 4:5)
eadem igitur opera accusent C. Catullum, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et Propertium, qui Cunthiam dicat, Hostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in uersu.
(아풀레이우스, 변명 10:3)
namque haec et id genus omnia dissimulare et occultare peccantis, profiteri et promulgare ludentis est;
(아풀레이우스, 변명 10:25)
quin ex ipsis opulentioribus eos potissimum uideo laudari, qui nullo strepitu, modico cultu, dissimulatis facultatibus agunt et diuitias magnas administrant sine ostentatione, sine superbia, specie mediocritatis pauperum similes.
(아풀레이우스, 변명 18:6)
XIIII serui petitu tuo adsunt, eos dissimulas;
(아풀레이우스, 변명 43:5)
quod quamquam dissimulare potui, tamen ut omnia, ita hoc quoque ultro prouoco.
(아풀레이우스, 변명 44:2)
quod eo libentius Rufinus perfecit, quod erat certus ad uxorem suam, cuius stupra sciens dissimulat, non minimam partem praemii eius Crassum relaturum.
(아풀레이우스, 변명 58:4)
nisi fallor, ordine eorum uestigia persequor et singillatim apprehendens omnem calumniae textum retexo.
(아풀레이우스, 변명 59:2)
nisi fallor, inuenies nunc Pudentillae haud multo amplius quadragensimum annum aetatis ire.
(아풀레이우스, 변명 87:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION