라틴어 문장 검색

pastores enim mei perditam sibi requirentes vacculam variasque regiones peragrantes occurrunt nobis fortuito, statimque me cognitum capistro prehensum attrahere gestiunt.
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:5)
"Sed Thrasyllus nimium nimius clamare, plangere, et quas in primo maerore lacrimas non habebat, iam scilicet crescente gaudio reddere et multis caritatis nominibus veritatem ipsam fallere."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:45)
"Praesenti malo perterritus mente excidisti tua, nee fortuitum istud remedium, quod deum providentia subministrat, intuens?"
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:7)
tunc spretis atque calcatis divinis numinibus in vicem certae religionis mentita sacrilega praesumptione dei, quem praedicaret unicum, confictis observationibus vacuis fallens omnes homines et miserum maritum decipiens matutino mero et continuo stupro corpus manciparat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:5)
"Interdum acerrimo gravique odore sulphuris iuvenis inescatus atque obnubilatus intercluso spiritu diffluebat, utque est ingenium vivacis me falli, crebras ei sternutationes commovebat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:4)
Qua contentione et clamoso strepitu cognito, curiosus alioquin et inquieti procacitate praeditus asinus, dum obliquata cervice per quandam fenestrulam quidnam sibi vellet tumultus ille prospicere gestio, unus e commilitonibus casu fortuito collimatis oculis ad umbram meam cunctos testatur incoram.
(아풀레이우스, 변신, 9권 39:3)
"Ipse non possum calcata numinum religione conscientiam meam fallens perperam pronuntiare:"
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:4)
Nec me fefellit caeleste promissum:
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:3)
Nec me fefellit vel longi temporis prolatione cruciavit deae potentis benignitas salutaris, sed noctis obscurae non obscuris imperiis evidenter monuit advenisse diem mihi semper opta-bilem, quo me maximi voti compertiret, quantoque sumptu deberem procurare supplicamentis;
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:2)
in vultu pallor apparet adhuc, nisi fallor.
(ARCHIPOETA, VI14)
Si enim obscura sunt, te quoque in eis falli posse creditur;
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 2:9)
si manifesta, illos in eis falli potuisse non creditur.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 2:10)
Excepta illorum tristitia, quam experti sumus, ne quid forte ipse fallerer, sicut fieri solet, dum in sententiam meam proclivior erro, narravi causam fratri et collegae nostro Samsucio, nondum dicens quod mihi modo videtur, sed illud potius adiungens quod utrique nostrum visum sit, cum illis resisteremus.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:6)
Quamvis in eis cognoscendis, qui sancto spiritu non adiuti sunt rumoresque colligere ipsa humanae infirmitatis condicione compulsi sunt, quem ad modum non fallerentur in plurimis, omnino non video.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 2:10)
Sed nolo te vel benivolentia sic falli.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION