라틴어 문장 검색

Nam et falcem volunt fabulae in Siciliam decidisse, quod sit terra ista vel maxime fertilis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 12:1)
inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis et ephippiis, monilibus ac faleris praefulgentem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 2:3)
Et custos furum atque avium cum falce saligna Hellespontiaci servet tutela Priapi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 15:4)
In libro enim quarto Virgilius Elissam facit, postquam ab Aenea relinquitur, velut ad sacricolarum sagarumque carmina et devotiones confugientem, et inter cetera ait sedandi amoris gratia herbas quaesitas quae aeneis falcibus secarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 7:1)
Haec res non quaestione digna est, unde Virgilio aeneae falces in mentem venerint?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 8:1)
Falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis Pubentes herbae nigri cum lacte veneni.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 9:1)
in qua Medeam describit maleficas herbas secantem, sed aversam, ne vi noxii odoris ipsa interficeretur, et sucum quidem herbarum in cados aeneos refundentem, ipsas autem herbas aeneis falcibus execantem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 9:3)
quo auctore sine dubio Virgilius protulit aeneas falces.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 11:2)
Sed praesenti operi docuisse nos sufficit falces aeneas Maronis exemplo Graeci auctoris inductas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 14:2)
Et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 63:2)
Versaque in obscenum species est falcis aenae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 63:5)
Vitisator curvam servans sub imagine falcem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 11:1)
Tum longos iungere fines Agrorum, et quondam duro sulcata Camilli Vomere, et antiquos Curiorum passa ligones Longa sub ignotis extendere rura colonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:8)
sic, ubi puppes Sulcato varios duxerunt gurgite tractus, Quod tulit illa ratis remis, haec repulit aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:20)
Primaque castra locat cano procul aequore, qua se Bagrada lentus agit, siccae sulcator arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION