라틴어 문장 검색

sit quoque nostra domus vel censu parva vel ortu, ingenio certe non latet illa meo, quo videar quamvis nimium iuvenaliter usus, grande tamen toto nomen ab orbe fero, turbaque doctorum Nasonem novit et audet non fastiditis adnumerare viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 154)
tempore praescripto membra intemerata requirens tandem virgineam fastidit Vesta senectam.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2372)
Mirum vero impudenter mulier si facit Meretrix.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 454)
Invenies alium, si te hic fastidit, Alexim.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.60)
somnus agrestium lenis virorum non humilis domos fastidit umbrosamque ripam, non Zephyris agitata Tempe.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 18)
Pindarici fontis qui non expalluit haustus, fastidire lacus et rivos ausus apertos, ut valet?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 38)
Vilice silvarum et milli me reddentis agelli, quem tu fastidis, habitatum quinque focis et quinque bonos solitum Variam dimittere patres, certemus, spinas animone ego fortius an tu evellas agro, et melior sit Horatius an res.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 141)
"si sciret regibus uti, fastidiret holus qui me notat."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 176)
Sed tuus hic populus sapiens et iustus in uno, te nostris ducibus, te Grais anteferendo, cetera nequaquam simili ratione modoque aestimat et, nisi quae terris semota suisque temporibus defuncta videt, fastidit et odit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 15)
"maius parabo, maius infundam tibi fastidienti poculum priusque caelum Sidet inferius mari tellure porrecta super quam non amore sic meo flagres uti bitumen atris ignibus."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 518)
num esuriens fastidis omnia praeter pavonem rhombumque?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere. 1:28)
ac pater ut gnati, sic nos debemus amici siquod sit vitium non fastidire.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:3)
aut cur hoc, quantulumcunque est, usque ad septem annos lucrum fastidiamus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 47:3)
ne quis igitur tanquam parva fastidiat grammatices elementa, non quia magnae sit operae consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 124:1)
alter ille etiam frequentior, quod eos, qui ampliorem dicendi facultatem sint consecuti, non putant ad minora descendere, idque interim fieri, quia fastidiant praestare hanc inferioribus curam, interim quia omnino non possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 35:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION