라틴어 문장 검색

trabibus solidatur aënis culmen et in celsas surgunt electra columnas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:130)
Nec mihi Cyclopum quamvis extructa caminis culmina fida satis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:59)
complectitur ambas, sicut erant, alteque levat retroque solutis crinibus ascendit fastigia montis anheli exuperatque aestus et nulli pervia saxa atque indignantes vestigia calcat harenas:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:252)
iam non ad culmina rerum iniustos crevisse queror;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:6)
haec mihi paupertas opulentior, haec mihi tecta culminibus maiora tuis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:92)
Urbs etiam, magnae quae ducitur aemula Romae et Calchedonias contra despectat harenas, iam non finitimo Martis terrore movetur, sed propius lucere faces et rauca sonare cornua vibratisque peti fastigia telis adspicit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:28)
obsessa tamen ille ferus laetatur in urbe exultatque malis summaeque ex culmine turris impia vicini cernit spectacula campi:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:30)
triviis calcandus spargitur ecce, qui sibi pyramidas, qui non cedentia templis ornatura suos extruxit culmina manes, et qui Sidonio velari credidit ostro, nudus pascit aves.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:267)
Non alium certe decuit rectoribus orbis esse larem, nulloque magis se colle potestas aestimat et summi sentit fastigia iuris;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:12)
publicus hinc ardescit amor, cum moribus aequis inclinat populo regale modestia culmen.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:19)
Iam Pollentini tenuatus funere campi concessaque sibi (rerum sic admonet usus) luce, tot amissis sociis atque omnibus una direptis opibus, Latio discedere iussus hostis et inmensi revolutus culmine fati turpe retexit iter.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:48)
ancipites rerum ruituro culmine lapsus aequali cervice subis:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:74)
grates Gallus agit, quod limite tutus inermi et metuens hostile nihil nova culmina totis aedificat ripis et saevum gentibus amnem Thybridis in morem domibus praevelat amoenis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:88)
plus ideo sumenda tibi fastigia vitas, ne pereat tam priscus honos, qui portus honorum semper erat.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:157)
spectabunt cupidae matres, spargentur et omnes flore viae, superet cum Pincia culmina consul arduus, antiqui species Romana senatus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:205)

SEARCH

MENU NAVIGATION