라틴어 문장 검색

ut ex magno Gallorum equitum numero nonnullos Gallicis rebus favere natura cogebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 7장7)
Atque ubi quis ex principibus in concilio dixit se ducem fore, qui sequi velint, profiteantur, consurgunt ei qui et causam et hominem probant suumque auxilium pollicentur atque ab multitudine collaudantur:
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 23장7)
Tum collaudatis Carnutibus, dato iureiurando ab omnibus qui aderant, tempore eius rei constituto ab concilio disceditur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 2장3)
2. Manum primo Redemptoris collaudo fortissimam,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM5)
Praeterea mihi praesto fuit, favente egregia doctissimi Gersdorf, qui Bibliothecae Paulinae apud Lipsienses praeest, benivolentia, ingens omnis generis schedularum farrago diversarumque editionum Celsi exemplaria adnotationibus plena, quae omnia debentur eximiae doctiss.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.137)
Ego quidem labori non parcam quo novis emendationibus expolire possim Celsianae orationis contextum, spe ductus fore ut faventibus lectoribus, divenditis omnibus hujus editionis exemplaribus, alteram moliri velit honestissimus editor.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.157)
quos inter aprica planities Cererique favet densisque ligatur vitibus et glaucae fructus attollit olivae, dives equis, felix pecori pretiosaque picto marmore purpureis, caedit quod Synnada, venis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:166)
faveat tantum Tritonia coeptis, inceptum peragetur opus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:232)
hanc omni petiere manu prorisque reductis suspensa Zephyros expectant classe faventes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:346)
nunc medium quoniam votis maioribus aequor invidet et Libycae dissidet ora plagae, saltem absens, regina, fave reditusque secundos adnue sidereo laeta supercilio.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam21)
nam quae mihi cura tot annis altera quam duras sulcis mollire novales, nosse soli vires, nemori quae commoda rupes, quis felix oleae tractus, quae glaeba faveret frugibus et quales tegeret vindemia colles?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:91)
non aspernata rogantem amphitheatrali faveat Latonia pompae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:156)
proclivior usus in peiora datur suadetque licentia luxum inlecebrisque effrena favet.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:145)
"equidem, faveant modo numina coeptis, haec effecta dabo, nec me fratrique tibique dissimilem populi commissaque regna videbunt.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:204)
nunc adsis faveasque, precor;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION