라틴어 문장 검색

murmure nam magico tenues excire figuras atque sepulcrales scite incantare favillas, vita itidem spoliare alios ars noxia novit, artificem scelerum simplex mirata vetustas supra hominem coluit, simulans per nubila ferri aligerisque leves pedibus transcurrere ventos.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권47)
"quin et corporibus parilis consortia poenae decernam, possum quoniam renovare favillas antiquam in faciem, nec desperanda potestas:"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 264)
in his quoniam vestalis origo favillae urbibus, ut memorant, primo de fomite sumpta est sacraruntque focos aut Phryx aut Graius alumnos.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2336)
hoc illi milibus emptum spelaeum, sanctae requies ubi parta favillae est.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Monumentum Sarrae2)
cadit perempta denegans unum Deum, Cain triumphat morte fratris halitus.1
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말22)
non respicit ultra Loth noster, fragilis sed coniunx respicit, et quae fugerat inverso mutabilis ore revisit, atque inter patrias perstat durata favillas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1206)
"en ergo nummos aureos, quos proxime spoponderam, quos nec favillis obruat ruina nec fur subtrahat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.92)
"vides favillas indices Gomorreorum criminum, Sodomita nec latet cinis, testis perennis funeris."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.62)
serrata lectum regula dente infrequenti exasperat, cui multa carbonum strues vivum vaporat halitum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.69)
tum de corporibus sacris favillae et perfusa mero leguntur ossa, quae raptim sibi quisque vindicabat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.63)
orantem simul halitus et vox deserit et calor;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.23)
"ignibus vorabere damnatus et favilla iam tenuis fies."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1340)
trepidare taeter carnifex rebus novis turbatus, et qua posset arte insistere, versare torres cum favillis umidis, prunas maniplis confovere stuppeis ' et semen ignis inter undas quaerere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1364)
tunc iuveni halitum vitae innovatum visibus integris.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis24)
sed violas lasciva iacit foliisque rosarum dimicat et calathos inimica per agmina fundit, inde eblanditis Virtutibus halitus inlex inspirat tenerum labefacta per ossa venenum, et male dulcis odor domat ora et pectora et arma ferratosque toros obliso robore mulcet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 186)

SEARCH

MENU NAVIGATION