라틴어 문장 검색

Cuius rei nuntium cum Hludowicus filius eius in Aquitania apud Teodadum villam, ubi et ipse tunc hibernabat, plurimis deferentibus accepisset, tricesimo, postquam id acciderat, die Aquasgrani venit summoque omnium Francorum consensu ac favore patri successit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 814 225:1)
Ortulus iste parit fructum cum flore, fauorem Flos et fructus emunt:
(ANONYMUS NEVELETI, Incipit Esopus 1:3)
Hic prohibet sermo letum prebere fauorem, Qui mala fecerunt uel mala facta parant.
(ANONYMUS NEVELETI, De fure uxorem ducente 9:9)
Arte pari similesque cibos similemque fauorem Lucrari cupiens inquit asellus inhers:
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:4)
Si potes estiui dono durare fauoris, Cetera si parcant, non tibi parcit hyemps.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:27)
enimuero Honorinum et honos suus ad praeturam uocat et fauor Caesarum ad consulatum format et amor noster inpraesentiarum tenet, et spes Carthaginis in futurum spondet, uno solacio freta exempli tui, quod qui legatus mittitur, proconsul ad nos cito reuersurus est.
(아풀레이우스, 플로리다 9:55)
metuo quidem, Scipio, quoniam laudes tuas attigi, ne me inpraesentiarum refrenet uel tua generosa modestia uel mea ingenua uerecundia.
(아풀레이우스, 플로리다 17:23)
"Meum Demean, qui mihi tantum conciliavit hospitem," et cum dicto iubet uxorem decedere utque in eius locum assidam iubet, meque etiam nunc verecundia cunctantem arrepta lacinia detrahens
(아풀레이우스, 변신, 1권 20:30)
"Etiam de ista corporis speciosa habitudine deque hac virginali prorsus verecundia generosa stirpe proditum et recte conicerem, sed et meus Demeas eadem litteris pronuntiat."
(아풀레이우스, 변신, 1권 21:8)
Neci mora, cum omnibus illis cibariis vasculis raptim remotis, laciniis cunctis suis renudata, crinibus quam dissolutis ad hilarem lasciviam in speciem Veneris quae marinos fluctus subit pulchre reformata, paulisper etiam glabellum femina rosea palmula potius obumbrans de industria quam tegens verecundia,
(아풀레이우스, 변신, 2권 17:1)
tandem itaque asinali verecundia ductus, aegerrime tamen digrediens rivulo proximo sitim lenio.
(아풀레이우스, 변신, 4권 12:1)
Namque is adultis iam tribus liberis doctrina instructis et verecundia praeditis vivebat gloriosus.
(아풀레이우스, 변신, 9권 32:2)
Tandem denique rupta verecundia sic alter alterum compellat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:3)
Qui cum multos videret nimio favore lusus meos spectare gestientes, obserata fore atque singulis eorum seorsus admissis, stipes acceptans non parvas summulas diurnas corradere consuerat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 19:3)
ad consaeptum caveae prosequente populo pompatico favore deducor:
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION