라틴어 문장 검색

quod neque sum cedro flavus nec pumice levis, erubui domino cultior esse meo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 19)
in quibus est nemo, qui non coryton et arcum telaque vipereo lurida felle gerat, vox fera, trux vultus, verissima Martis imago, non coma, non ulla barba resecta manu, dextera non segnis fixo dare vulnera cultro, quem iunctum lateri barbarus omnis habet, vivit in his heu nunc, lusorum oblitus amorum, hos videt, hos vates audit, amice, tuus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 78)
ille famem patitur, fel potat et haurit acetum, ille pavet mortis faciem, tremit ille dolorem.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 332)
hoc templum aeternum est, hoc finem non habet, hoc tu expugnare volens flagris, cruce, felle petisti, destructum iacuit poenis vexantibus:
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3168)
certatim interea roranti pumice raucas exspectant scatebras et sicco margine pendent, hoc limum iubet inpositum de fonte lavari Christus et infusa vultum splendescere luce.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3229)
sed rex Niliaci litoris invido fervens felle iubet praevalidam manum in bellum rapidis ire cohortibus, ferratasque acies clangere classicum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae13)
instar fellis aqua tristifico in lacu fit ligni venia mel velut Atticum, lignum est quo sapiunt aspera dulcius, nam praefixa cruci spes hominum viget.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae28)
qua murmuranti fine fluctus frangitur salsosque candens spuma fundit pumices, ructatus exit seque servatum stupet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium32)
vidit anguis inmolatam corporis sacri hostiam, vidit, et fellis perusti mox venenum perdidit, saucius dolore multo, colla fractus sibila.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae47)
nam lumina nescia solis deus inlita felle serenat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti18)
sed, dum forte latens inpietas riget, dextram Iustitiae pigra momorderat succensi stomacho fellis inaestuans.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권13)
Aspera gustatu populo sitiente lacuna tristificos latices stagnanti felle tenebat.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Lacus Myrrhae in Heremo1)
novimus esse patrem scelerum, sed novimus ipsum haudquaquam tamen esse Deum, quin immo gehennae mancipium, Stygio qui sit damnandus Averno, Marcionita Deus, tristis, ferus, insidiator, vertice sublimis, cinctum cui nubibus atris anguiferum caput et fumo stipatur et igni, liventes oculos subfundit felle perusto invidia inpatiens iustorum gaudia ferre.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 143)
"qui luctamen cum sanguine nobis et carne et venis ferventibus et vitioso felle putat calidisque animam peccare medullis."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1126)
ab ore vipereo infusum sic conbibit illa venenum coniuge Beliade, sic oscula devorat haustu interiusque rapit, sic felle libidinis ardens inpletur vitiis perituro mixta marito, tunc praegnans letale genus concepta maligni fert opera ingenii de semine conplicis hydri;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1151)

SEARCH

MENU NAVIGATION