라틴어 문장 검색

Etiam proprium corpus aestimare eius in feminino aut masculino genere necessarium est ad recognoscendos nos ipsos in occursu cum alio, a nobis diverso.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 201:7)
Musis amicus tristitiam et metus tradam protervis in mare Creticum portare ventis, quis sub Arcto rex gelidae metuatur orae, quid Tiridaten terreat, unice securus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 261)
aut quae feminina positione mares aut neutrali feminas significant, qualia sunt Murena et glycerium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 142:2)
in eadem specie sunt sed schemate carent, ut supra dixi, nomina feminina, quibus mares utuntur, et neutralia, quibus feminae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 202:1)
genus, ut si quaeratur, funis masculinum sit an femininum, simile illi sit panis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 226:2)
illa tamen quomodo effugient, ut, nomina quamvis feminina singulari nominativo us litteris finita nunquam genitivo casu ris syllaba terminentur, faciat tamen Venus Veneris?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 235:1)
media inter longas brevis faciet amphimacrum, sed frequentius eius nomen est creticus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 338:2)
est et dochmius, qui fit ex bacchio et iambo vel ex iambo et cretico, stabilis clausulis et severus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 354:1)
optime praecedet eum creticus, ut hoc, De qua ego nihil dicam, nisi depellendi criminis causa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 354:3)
cum anapaestus et creticus, iambus quoque, qui est utroque syllaba minor (praecedet enim tres longas brevis), sed et spondeus iambo recte praeponitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 355:4)
cludet et dactylus, nisi eum observatio ultimae creticum facit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 361:3)
habebit ante se bene creticum et iambum, spondeum male, peius choreum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 361:5)
creticus et initiis optimus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 363:5)
Igitur senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi -- ii utrique ad urbem imperatores erant, impediti, ne triumpharent, calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat --, sed praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum iisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum conpararent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 30장4)
si cum parente Creticum intrasses fretum.
(세네카, 파이드라 9:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION