라틴어 문장 검색

Haec vero differentia ostenditur in forcipe, aut bacillo ferreo immisso in ignem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 234:1)
Itaque adhibeantur duo bacilla ferrea, vel duo tubi vitrei, quoad caetera pares, et calefiant nonnihil;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 236:3)
Itidem notatum est sagittas parvas ligneas absque cuspide ferrea, emissas ex sclopetis grandibus, altius penetrare in materiam ligneam (puta latera navium, ut similia), quam easdem sagittas ferro acuminatas, propter similitudinem substantiae ligni ad lignum, licet hoc ante in ligno latuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:11)
cujus imaginem per fila ferrea (veluti in machina) aliquando repraesentari fecimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:10)
Sumatur horologium ex iis quae moventur per pondera plumbea, et aliud ex iis quae moventur per compressionem laminae ferreae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 354:2)
4. Similiter, sit natura inquisita Verticitas Acus Ferreae, tactae magnete.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:1)
Nimirum quod clavus ferreus, qui diu duravit in situ versus septentriones et austrum, colligat mora diutina verticitatem, absque tactu magnetis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:7)
deinde superponatur acus ferrea intacta, et permittatur ita manere ad dies sex aut septem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 356:4)
motus acus ferreae super versorium pernix et agilis, et tamen in corpore frigido, denso, opaco;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 368:8)
ubi contra, si sit aliqua virtus magnetica emanans ab ipsa terra (paulo nimirum interiore) super acum ferream, quatenus ad verticitatem, operatio fiat ad distantiam magnam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 418:6)
Eodem modo et aqua, si per compressionem arctetur, recalcitrat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:12)
Cuius dum fauces artaret callidus auceps Insitus et reti foret in discrimine leti, Accedens iuxta, mus temptat soluere frustra;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:5)
de dentibus ipse queraris, A quibus artari te constat et excruciari.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:17)
Quem mox artauit, dignum uir ut ipse putauit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:10)
Quod constat multis contingere quandoque stultis, Quos monitis blandis a factis ante nefandis Prorsus et obscenis cohibet uix suasio lenis, Donec eos uerbis uis durior artet acerbis, Finis ut erroris sit eis uel causa pudoris.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Epilogus: De ciconia stercorata 39:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION