라틴어 문장 검색

cuius titu- lum transferre noluit, sicut bucolicorum transtulit, sicuti Aeneidem appellavit ad imitationem Odyssiae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline pr8)
et conturbantes pe- dibus fontem cum contra eam emitterent turpem naribus sonum, illa irata eos convertit in ranas, quae nunc quoque ad illius soni imitationem coaxant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3784)
non hic te carmine ficto atque p. a. et l. e. t. id est simpliciter universa descri- bam nec, ut in Aeneide, aliquibus figmentis aut ullis utar ambagi- bus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 453)
cuius figmenti physi- cam volunt esse rationem, quia habet homo in se libidinem, stul- titiam, ferocitatem, dolum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3992)
ex cuius imitatione cithara est composita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4634)
"Omnia ista figmenta male sanae opinionis et inepta solacia a poetis fallacibus in dulcedinem carminis lusa a vobis nimirum credulis in deum vestrum turpiter reformata sunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 3:10)
"His atque huiusmodi figmentis et mendaciis dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum et isdem fabulis inhaerentibus adusque summae aetatis robur adolescunt et in isdem opinionibus miseri consenescunt, cum sit veritas obvia, sed requirentibus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:10)
Ita cavendum est ne quid in agendo dicendove facias, cuius imitatio rideatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 5:3)
erat enim non facile agentis aliquid et molientes deos in aliarum formarum imitatione servare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:5)
licet enim mihi, M. fill, apud te gloriari, ad quem et hereditas huius gloriae et factorum imitatio pertinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 101:3)
Fit autem interdum, ut non nulli omissa imitatione maiorum suum quoddam institutum consequantur, maximeque in eo plerumque elaborant ii, qui magna sibi proponunt obscuris orti maioribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 149:4)
Sed cum orationis indicem vocem habeamus, in voce autem duo sequamur, ut clara sit, ut suavis, utrumque omnino a natura petundum est, verum alterum exercitatio augebit, alterum imitatio presse loquentium et leniter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 171:1)
sed si minus imitatione tantam ingenii praestantiam consequi possumus, voluntate certe proxime accedirnus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 2:6)
Omnino in illud genus eum Crassi magnificum atque praeclarum natura ipsa ducebat, sed ea non satis proficere potuisset, nisi eodem studio atque imitatione intendisset atque ita dicere consuesset, ut tota mente Crassum atque omni animo intueretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 89:6)
et hi, qui se ad causas contulerunt, ut Demosthenes, Hyperides, Lycurgus, Aeschines, Dinarchus aliique complures, etsi inter se pares non fuerunt, tamen omnes sunt in eodem veritatis imitandae genere versati, quorum quam diu mansit imitatio, tam diu genus illud dicendi studiumque vixit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 94:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION