라틴어 문장 검색

Quippe quae praeterita sunt, jam completa sunt et perfecta, ideoque praeteritum quasi pro perfectione posuit, ostendens scilicet Filium ex Patre semper generari et semper genitum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:36)
Undequidam sapiens nuntiata sibi filii morte inquid, "Cum enim genui moriturumscivi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 79:11)
Spiritus, inquit, sanctus, a Patre et Filio non factus, non creatus, nec genitus, sed procedens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:3)
Subibat inter haec animum LXXX fratres suos eodem die ab Ocho, saevissimo regum, trucidatos adiectumque stragi tot filiorum patrem, e septem liberis, quos genuisset ipsa, unum superesse, ipsum Dareum floruisse paulisper, ut crudelius posset extingui.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 26:2)
non nequiquam isti unum Demetrium filium te habere, me subditum et paelice genitum appellant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 99:1)
Quod si Filius ex Patre sit genitus, vel ex Patre habeat, ut dictum est, esse, ideo concedatur Filius ex seipso genitus esse vel ex seipso habere esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 51:7)
Ad eius uero concubitum uir suus accedere non debet, quoadusque, qui gignitur, ablactatur Praua autem in coniugatorum moribus consuetudo surrexit, ut mulieres filios, quos gignunt, nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant, quod uidelicet ex sola causa incontinentiae uidetur inuentum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 6:1)
Credimus Spiritum sanctum nec genitum nec ingenitum, sed coaeternum de Patre et Filio procedentem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:26)
In Ecclesiastico etiam ipsa Dei sapientia quae Filius ejus dicitur, tam ab ipso creata quam genita commemoratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 35:1)
sit esse animal quoddam, ita et divina sapientia de divinae potentiae dicitur esse substantia, cum videlicet esse sapientiam, id est potentiam discernendi, sit esse potentiam quamdam, quod est Filium de substantia Patris esse, vel ab ipso genitum esse [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:12)
Filius ex te Deo Patre Deus verus et a te genitus, post te ita confitendus ut tecum, quia aeternae originis, sive aeternus auctor es. Nam dum ex te est, secundus a te est. Secundus, inquam, ex modo existendi, non ex differentia dignitatis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:5)
Sicut enim ex aere sigillum est aereum, et ex ipso quodammodo generatur, ita ex ipsa Dei Patris substantia Filius habet esse, et secundum hoc ex ipso dicitur genitus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:15)
Cum itaque tam Filius quam Spiritus sanctus ex Patre sit, hic quidem genitus, ille procedens, differt in eo generatio ipsa a processione, quod is qui generatur, ex ipsa Patris substantia est, cum ipsa, ut dictum est, sapientia, hoc est ipsum esse habeat, ut sit quaedam potentia;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:12)
E quibus Pithon consilium Perdiccae exequi coepit tutoresque destinat filio ex Boxane futuro Perdiccam et Leonnatum, stirpe regia genitos.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 10:1)
Non enim, si sine parentibus filii esse non possunt, propterea in parentibus causa fuit gignendi necessaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 16장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION