라틴어 문장 검색

ex eodem similitudinis loco etiam exempla sumun- tur, ut Crassus in causa Curiana exemplis plurimis usus est, qui testamento sic heredes instituisset, ut si filius natus esset in decem mensibus isque mortuus prius quam in suam tutelam venisset, hereditatem obtinuissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 10장 4:1)
Antiochus, Antiochi filius, obses a patre Romanis datus mortuo fratre Seleuco, qui patri defuncto successerat, in regnum Syriae ab urbe dimissus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Periocha Libri XLI8)
qualis fuit Q. Maxumus efferens filium consularem, qualis L. Paulus duobus paucis diebus amissis filiis, qualis M. Cato praetore designato mortuo filio, quales reliqui, quos in Consolatione conlegimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 70:4)
Vivit enim qui cum Dei Filio est. S. Moyses autem mortuus quidem legitur, sed per verbum Dei mortuus, per quod facta sunt omnia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 5:15)
Postquam vero Constantius in Britannia mortuus est et Constantinus filius successit, subito in urbe Roma praetoriani milites Maxentium, filium Herculi, imperatorem crearunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 3장 2:1)
Caedes similiter Demetrii, Philippi Secundi Macedonis filii, vertit se in patrem, qui mortuus est ex maerore et poenitentia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 7:7)
Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium eius pro eo, quem nutrivit adulescentiorem; et vocavit nomen eius Eupatorem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장17)
et ut ad meas ineptias redeam, velim me certiorem facias P. Crassus Venuleiae filius vivone P. Crasso consulari patre suo mortuus sit, ut ego meminisse videor, an postea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 24 4:1)
intra vicesimum diem, quam filium meum in manibus et in osculis tuis mortuum funeraveras, raptum me audisti.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 11:4)
Et quamvis multi filii ei essent, tamen, quando perrexerant homines ad bellum, precepit illis ut servarent filium eius Absolon, et postquam filius eius mortuus est in bello, flevit valde dicens:
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 16. Sexti sapientis prima historia: Absalon mortuus 1:2)
Ceterum, vera Mariae maternitas pro Filio Dei veram provexit humanam historiam, veram carnem in qua in cruce mortuus est et a mortuis resurrexit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 116:7)
cum scriptum ita sit si mihi filivs genitvr, isqve privs moritvr, et cetera, tvm mihi ille sit heres, si natus filius non sit, videaturne is, qui filio mortuo institutus heres sit, heres esse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 141:3)
ex duobus filiis eius qui tum in Illyrico militabant, nuntiatum alterum mortuum, alterum gravi et periculoso morbo aegrum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 296:2)
Tradidi illam viris septem fratribus nostris, et omnes mortui sunt nocte, cum intrabant ad eam. Et nunc, fili, manduca et bibe, et Dominus faciet in vobis ". Et dixit Thobias: " Hinc non edam neque bibam, donec, quae sunt ad me, confirmes ".
(불가타 성경, 토빗기, 7장11)
per eosdem dies C. Claudius Appi filius Pulcher augur in Q. Fabi Maximi locum, qui priore anno mortuus erat, lectus inauguratusque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 532:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION