라틴어 문장 검색

tu iam victor curvo solves viscera cultro.
(세네카, 파이드라 1:18)
tangensque salsa victimam culter mola.
(세네카, Thyestes 702:1)
cur aliquis sacris laniat sua bracchia cultris et Phrygis insanos caeditur ad numeros?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 22a9)
Infans tibi necessarius adhuc tener, qui nesciat mortem, qui sub cultro tuo rideat;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 8장 7:2)
Nouimus namque, quod mulier, quae fluxum patiebatur sanguinis, post tergum Domini humiliter ueniens uestimenti eius fimbriam tetigit, atque ab ea statim sua infirmitas recessit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 6:8)
cultrum, quem sub veste abditum habebat, eum in corde defigit prolapsaque in volnus moribunda cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 603:1)
Brutus illis luctu occupatis cultrum ex volnere Lucretiae extractum manantem cruore prae se tenens, per hunc, inquit, castissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro, vosque, di, testes facio, me L. Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe ferro, igni, quacumque denique vi possim, exsecuturum nec illos nec alium quemquam regnare Romae passurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 606:1)
cultrum deinde Collatino tradit, inde Lucretio ac Valerio, stupentibus rei, unde novum in Bruti pectore ingenium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 606:2)
nam cum inpotenter se gerendo Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset, ad ultimum propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio eius Lucretiae pudicitiam, quae ad se vocato patre Tricipitino et viro Collatino obtestata ne inulta mors eius esset cultro se interfecit, Bruti opera maxime expulsus est, cum regnasset annos xxv.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha50)
data venia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad tabernas quibus nunc novis est nomen atque ibi ab lanio cultro arrepto, hoc te uno quo possum ait modo, filia, in libertatem vindico.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 515:1)
rapto ex taberna proxima cultro filiam occidit, cum aliter effici non posset ne in potestatem stuprum inlaturi veniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha11)
inscientibus cunctis cultro succinctus mane in urbem atque a porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum pergit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 42:1)
procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset verba iuraret se patris eius accusandi causa concilium plebis nunquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 44:1)
cultrum, securim, pistillum, mortarium, quae utenda vasa semper vicini rogant, fures venisse atque abstulisse dicito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 221)
Quia cultrum habes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 210)

SEARCH

MENU NAVIGATION