라틴어 문장 검색

Nam et in corpore nostro ossa nervique et articuli, firmamenta totius et vitalia, minime speciosa visu, prius ordinantur, deinde haec, ex quibus omnis in faciem adspectumque decor est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 3:2)
equidem si humana substantia rectius mole quam mente censenda est, plurimum ignoro, quid secundum corpulentiam per spatia quamvis porrecta finalem in homine miremur, quo nihil aeque miserum destitutumque nascendi condicio produxit, quippe cum praebeat tamquam ab adverso bovi pilus, apro saeta, volucri pluma vestitum (quibus insuper, ut vim vel inferant vel repellant, cornu dens unguis arma genuina sunt), membra vero nostra in hunc mundum sola censeas eiecta, non edita;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 3:1)
namque sanctorum laus diffusa meritorum stringi spatiis non est contenta finalibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 1:2)
Amici firmamentum sapientia.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A16)
ipse coepta prospere pedestri pugna, tantum moratus dum cedenti duodecimae legioni, quae in laevo cornu adversus Ilergetes locata erat, tertiam decumam legionem ex subsidiis in primam aciem firmamentum ducit, postquam aequata ibi pugna est, ad L. Manlium inter prima signa hortantem ac subsidia quibus res postulabat locis inducentem venit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 37:1)
vallo et Macedones et Graeci usi sunt, sed usum nec ad commoditatem ferendi nec ad ipsius munitionis firmamentum aptaverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 45:1)
levis armaturae partem ante vallum in primo locavit, tum Macedonum robur, quos sarisophorus appellabant, velut firmamentum circa ipsas munitiones constituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 224:2)
at in Partitionibus oratoriis firmamentum, quod opponitur defensioni, quia continens, quod primum sit, ab accusatore dicatur, ratio a reo, ex rationis et firmamenti quaestione disceptatio sit iudicationum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 323:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION