라틴어 문장 검색

insanis et tu stultique prope omnes,siquid Stertinius veri crepat, unde ego miradescripsi docilis praecepta haec, tempore quo mesolatus iussit sapientem pascere barbam atque a Fabricio non tristem ponte reverti.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장25)
iam strident ignes, iam follibus atque caminis ardet adoratum populo caput et crepat ingens Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda fiunt urceoli pelves sartago matellae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X19)
nam neque conlidi sine inani posse videtur quicquam nec frangi nec findi in bina secando nec capere umorem neque item manabile frigus nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:24)
tristis item vetulae vitis sator atque temporis incusat momen saeclumque fatigat, et crepat, antiquum genus ut pietate repletum perfacile angustis tolerarit finibus aevom, cum minor esset agri multo modus ante viritim;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:9)
tum fissa ferarum ungula quo tulerit gressum promissa canum vis ducit, et humanum longe praesentit odorem Romulidarum arcis servator, candidus anser.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 24:5)
Salsitas enim findere et velut aperire solet meatus, et ideo magis elicere debuit abluenda.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 23:2)
Deinde ἀρτηρία si quo casu scissa fuerit, potus non devoratur, sed quasi fisso meatu suo reiectatur foras incolumi stomacho:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 17:1)
Ut primum rostris crepuerunt obvia rostra, In puppim rediere rates, emissaque tela Aera texerunt vacuumque cadentia pontum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:17)
at circum pulpita nostra Et steriles cathedras basia sola crepant.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXVI13)
Digiti crepantis signa novit eunuchus Et delicatae sciscitator urinae Domini bibentis ebrium regit penem.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII6)
Qui crepet aureolos, forsitan unus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIX9)
Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes Et crepet in nostris aurea lamna toris, Nec labris nisi magna meis crystalla terantur Et faciant nigras nostra Falerna nives;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII2)
Infamem nimio calore Cypron Observes, moneo precorque, Flacce, Messes area cum teret crepantis Et fervens iuba saeviet leonis.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XC3)
Marmora Messallae findit caprificus, et audax Dimidios Crispi mulio ridet equos:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, II8)
Libras quattuor aut duas amico Algentemque togam brevemque laenam, Interdum aureolos manu crepantis, Possint ducere qui duas Kalendas, Quod nemo, nisi tu, Labulle, donas, Non es, crede mihi, bonus.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXVI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION