라틴어 문장 검색

In omni uero fisso fractoue osse protinus antiquiores medici ad ferramenta ueniebant, quibus id exciderent:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:1)
Eorumque aliquod oportet ex aceto mollitum per se super fissum fractumue os inponere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:3)
Duo uero sub ictu caluariae pericula sunt, ne uel findatur os uel medium desidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 13:1)
Si fissum est, possunt orae esse conpressae, uel quia altera super alteram excessit, uel etiam quia uehementer se rursus commiserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 13:2)
Omne igitur os modo rectum ut lignum in longitudinem finditur, modo frangitur transuorsum, interdum oblicum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 1:2)
Sunt uero plura ossa fere inmobilia uel dura uel cartilaginosa, quae uel franguntur uel forantur uel conliduntur uel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 5:1)
Haec quoque igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os sed interior pars eius, quae rara est, laedatur, interdum sic, ut eam totam is casus perruperit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 1:3)
220, 3 decidunt, Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1230)
Si sine causa quis emacrescit, ne in malum habitum corpus ejus decidat, metus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 2:3)
quod si non est mors consequuta, et reliquum corpus invaluit, pedes tamen decidunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 36:5)
Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem vomit, quamvis paulo ante sumsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus affligat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 9:3)
Asclepiades in eo, qui ex quartana in hydropa deciderat, se abstinentia bidui, et frictione usum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 8:8)
Nam quorum stomachus corruptus est, quive ex atra bile huc deciderunt, quive malum corporis habitum habent, idonei huic curationi non sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 16:3)
ac ne in eo quidem terribile esse, qui ex superiore loco decidit, si tamen in ejus urina nihil novavit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 4:3)
Proprie autem ad ani fissa, vel ora venarum fundentia sanguinem, aeruginis p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XX De pastillis. 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION