라틴어 문장 검색

et multi volunt in hac ecloga esse allegoriam, ut Daphnis sit Caesar, Corydon Vergilius, Thyrsis vero, qui vincitur, Vergilii obtrectator, scilicet aut Bavius aut Anser aut Maevius, pessimi poetae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 2113)
Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo, grandia si nollem morituri verba Catonis dicere non sano multum laudanda magistro, quae pater adductis sudans audiret amicis, iure etenim id summum, quid dexter senio ferret scire erat in voto, damnosa canicula quantum raderet, angustae collo non fallier orcae, neu quis callidior buxum torquere flagello.
(페르시우스, 풍자, satire 330)
flagellum et cultrum accepit;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:19)
Baro autem noster introversus se proiecit in lectum, et corpus totum lividum habebat quasi flagellis caesus, quia scilicet illum tetigerat mala manus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:12)
Ultimo etiam in medium processit et modo harundinibus quassis choraulas imitatus est, modo lacernatus cum flagello mulionum fata egit, donec vocatum ad se Habinnas basiavit, potionemque illi porrexit et Tanto melior inquit Massa, done tibi caligas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:14)
Viderint matronae, quae flagellorum vestigia osculantur;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:15)
ter corripui terribilem manu bipennem, ter languidior coliculi repente thyrso ferrum timui, quod trepido male dabat usum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:10)
Sed istum timeo sella qui prima sedens Iugum flagello temperat lento meum Et ora frenis continet spumantibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Musca et mula.7)
Tempus erat, thyrso pulsum graviore moveri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 113)
Corniger increpuit thyrso graviore Lyaeus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 159)
nunc quoque qui puer es, quantus tum, Bacche, fuisti, cum timuit thyrsos India victa tuos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:120)
evolat, ut thyrso concita Baccha, vias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 148:1)
artis et ingenuae cultor uterque sumus, thyrsus abest a te, gustata est laurea nobis, sed tamen ambobus debet inesse calor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 523)
femineos thyrso concitat ille choros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권497)
Hic tibi de Furiis scindet latus una flagello, Ut sceleris numeros confiteare tui :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION