라틴어 문장 검색

Audiebantur tamen (licet longius) heiulatus miserabiles relictorum, singultusque morientium, et vulneratorum cruciabiles fletus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 1:3)
Adductus igitur in civitate cum magno honore et lacrimabili fletu, in ecclesia beati Ambrosii confessoris sepelierunt die septimane suae.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1713)
Coniugis amplectens tumulum pro coniuge uexat Vngue genas, oculos fletibus, ora sono.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et uxore 52:2)
specta quaeso, Maxime, ut hisce auditis subito obstipuerit, ut oculos ad terram demiserit;
(아풀레이우스, 변명 97:8)
Isto aspectu defixus obstupui et mirabundus steti, steterunt et membra quae iacebant ante.
(아풀레이우스, 변신, 2권 7:5)
"Emeditatis ad haec illa fletibus, quamque sanctissime poterat adiurans cuncta numina, tantum scelus abnuebat."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:56)
Cumque iam humanitate commotos misericordia fletuum affectos omnes satis crederem solis et Iustitiae testatus oculum casumque praesentem meum commendans deum providentiae, paulo altius aspectu relato conspicio prorsus totum populum (risu cachinnabili diffluebant) nec secus illum bonum hospitem parentemque meum Milonem risu maximo dissolutum.
(아풀레이우스, 변신, 3권 6:2)
Inter haec quaedam mulier per medium theatrum lacrimosa et flebilis, atra veste confecta, parvulum quendam sinu tolerans decurrit, ac pone eam anus alia pannis horridis obsita paribusque maesta fletibus ramos oleagineos utraeque quatientes, quae circum fusae lectulum, quo peremptorum cadavera contecta fuerant, plangore sublato se lugubriter eiulantes,
(아풀레이우스, 변신, 3권 7:1)
Sed anus illa, quae fletibus cuncta turbaverat,
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:2)
cuncti enim pagani, fletibus eius exciti, statim conclamant canes atque ad me laniandum rabie perciti ferrent impetum passim cohortantur.
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:4)
Nec tamen puella quivit ullis aniculae sermonibus ab inceptis fletibus avocari, sed altius eiulans sese et assiduis singultibus ilia quatiens mihi etiam lacrimas excussit, ac sic
(아풀레이우스, 변신, 4권 13:4)
Tunc fletibus eius assuspirans anus sic incipit:
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:1)
"Quid infelicem senectam fletu diutino cruciatis?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:46)
"sed praeter ceteram tantarum divitiarum admirationem hoc erat praecipue mirificum, quod nullo vinculo, nullo claustro nullo custode totius orbis thesaurus ille muniebatur Haec ei summa cum voluptate visenti offert sese vox quaedam corporis sui nuda, et Quid, inquit Domina, tantis obstupescis opibus?"
(아풀레이우스, 변신, 5권15)
"Placet pro bono duabus malis malum consilium, totisque illis tam pretiosis muneribus absconditis, comam trahentes et proinde ut merebantur ora lacerantes simulatos redintegrant fletus."
(아풀레이우스, 변신, 5권87)

SEARCH

MENU NAVIGATION