라틴어 문장 검색

nam Rhenus uno alveo continuus aut modicas insulas circumveniens apud principium agri Batavi velut in duos amnis dividitur, servatque nomen et violentiam cursus, qua Germaniam praevehitur, donec Oceano misceatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장9)
equi, iumenta, sarcinae, etiam arma praecipitantur quo levarentur alvei manantes per latera et fluctu superurgente.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장8)
at Corbulo provinciam ingres- sus magna cum cura et mox gloria, cui principium illa militia fuit, triremis alveo Rheni, ceteras navium, ut quaeque habiles, per aestuaria et fossas adegit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 18장2)
et vocante Carene promptasque res ostentante, si citi advenissent, non comminus Mesopotamiam, sed flexu Armeniam petivit, id temporis importunam, quia hiems occipiebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 12장8)
quippe Byzantium fertili solo, fecundo mari, quia vis piscium immensa Pontum erumpens et obliquis subter undas saxis exterrita omisso alterius litoris flexu hos ad portus defertur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 63장3)
igitur Monam insulam, incolis validam et receptaculum perfugarum, adgredi parat, navisque fabricatur plano alveo adversus breve et incertum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 29장5)
neque fletu et lacrimis auxilium eius orantium flexus est quin daret profectionis signum et comitantis in partem agminis acciperet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 33장3)
postremo flexus genu et coetum illum manu veneratus sententias iudicum opperiebatur ficto pavore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 4장4)
Rhenus, Raeticarum Alpium inaccesso ac praecipiti vertice ortus, modico flexu in occidentem versus septentrionali Oceano miscetur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 1장 2:1)
in rectum aut uno flexu dextros agunt, ita coniuncto orbe ut nemo posterior sit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 3:4)
Proximi Chattis certum iam alveo Rhenum quique terminus esse sufficiat Usipi ac Tencteri colunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 32장 1:1)
in septentrionem ingenti flexu recedit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 35장 1:2)
quos Vitellius agmini suo iungi ut fidos, legionem Grais Alpibus traductam eo flexu itineris ire iubet quo Viennam vitarent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장8)
iuvit locus, artiore illic via et fracto interfluentis rivi ponte, qui incerto alveo et praecipitibus ripis fugam impediebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장6)
quin et diruit molem a Druso Germanico factam Rhenumque prono alveo in Galliam ruentem, disiectis quae morabantur, effudit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 19장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION