라틴어 문장 검색

In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram aquilonis, et albi egressi sunt post eos, et varii egressi sunt ad terram austri.
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장6)
Et Dominus super eos videbitur, et exibit ut fulgur iaculum eius; et Dominus Deus in tuba canet et vadet in procellis austri.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장14)
Et revertetur omnis terra in desertum, a Gabaa usque ad Remmon ad austrum Ierusalem, quae exaltabitur et habitabitur in loco suo, a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris, et usque ad portam Angulorum, et a turre Hananeel usque ad Torcularia regis.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장10)
Et moverunt castra et collocaverunt ad austrum Emmaum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장57)
Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra, quae ad austrum est. Et percussit Hebron et filias eius et destruxit munitiones eius et turres eius succendit in circuitu.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장65)
Turbidus Auster
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XIII 6:1)
Spiret insanum nebulosus Auster,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 7:1)
Illud proteruus Auster
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VIII 9:1)
Hae naves Euro, qui multos dies continenter flabat, portum capere prohibebantur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 9:5)
Hac calamitate perterritis hostibus adverso vento leniter flante navis onerarias Caesar remulco victricibus suis navibus Alexandream deducit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:10)
Ac nonnullae eius rei praetermissae occasiones Caesari videbantur, quod certi saepe flaverant venti, quibus necessario committendum existimabat.
(카이사르, 내란기, 3권 25:2)
Antonio et Fufio Caleno, multum ipsis militibus hortantibus neque ullum periculum pro salute Caesaris recusantibus nacti austrum naves solvunt atque altero die Apolloniam praetervehuntur.
(카이사르, 내란기, 3권 26:2)
Qui cum essent ex continenti visi, Coponius, qui Dyrrachii classi Rhodiae praeerat, naves ex portu educit, et cum iam nostris remissiore vento appropinquasset, idem auster increbuit nostrisque praesidio fuit.
(카이사르, 내란기, 3권 26:3)
Nacti portum, qui appellatur Nymphaeum, ultra Lissum milia passuum III, eo naves introduxerunt (qui portus ab Africo tegebatur, ab austro non erat tutus) leviusque tempestatis quam classis periculum aestimaverunt.
(카이사르, 내란기, 3권 26:6)
cotidie enim magnus undique navium numerus conveniebat, quae commeatum supportarent, neque ullus flare ventus poterat, quin aliqua ex parte secundum cursum haberent.
(카이사르, 내란기, 3권 47:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION