라틴어 문장 검색

aut quasi contra principem tempestatis irascitur, quem primum constat egressum, quia supra 'una Eurusque Notusque ruunt'. quod autem dixit 'saxa inmania, vestras domos' de Pseudulo Plauti tractum est, ubi ait nisi forte carcerem aliquando effregistis vestram domum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1402)
adversi e contrario flantes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4161)
eois evrus equis ab Eois equis, id est Solis, unde equi Solis oriuntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4171)
surgens flans, ut et fando surgentes demoror austros:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1301)
econtra non flans ponens et residens dicitur, ut cum venti posuere omnisque repente resedit flatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1302)
laertia regna inrisorie, cum praemiserit scopulos, ut inmania saxa, vestras, Eure, domos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2722)
avribus aera captat naturale enim est, ut a qua parte flaturus est ventus, ad eam auris admota frigidior fiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5141)
quod dum cogitamus, prosperior nobis flare coepit Boreas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6866)
ferentes bene flantes, propitios, prosperos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4302)
alpini boreae flantes de Alpibus, quae Gallorum lingua alti montes vocantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4421)
Terentius tundendo atque odio denique effecit senex, et ipse alibi Rhipaeo tunditur Euro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4482)
atros aquilone quos nuper flans aquilo atros effecerat, ut et mediis properas aquilonibus ire per altum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 23)
ergo hoc dicit quod fluctus, qui atri esse consuerunt aquilonis flatu, qui ante flaverat secundo flatu, secarit Aeneas surgente zephyro, ut Mercurius nec zephyros audis spirare secundos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 25)
sed novimus, tempestatis hanc esse naturam, ut reliquias venti teneat etiam in alterius flatu, sicut Lucanus ut quotiens aestus zephyris eurisque repugnat, huc abeunt fluctus, illuc mare (3.549). 'atros' autem secundum Plinium dicit, qui ait in naturali historia, non esse maris certum colorem, sed pro qualitate ventorum mutari, et aut flavum esse, aut luculentum, aut atrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 26)
obliquatque sinus in ventum contra eam partem, qua venti flabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 161)

SEARCH

MENU NAVIGATION