라틴어 문장 검색

Florentisque secant herbas fluviosque ministrant Farraque, ne blando nequeat superesse labori;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXII 13:1)
Laudare significat prisca lingua nominare appellareque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 16:1)
Ac deinde eadem epistula negat quidem se in litteris invenisse cur favisae dictae sint, sed Q. Valerium Soranum solitum dicere ait, quos thesauros Graeco nomine appellaremus, priscos Latinos flavisas dixisse, quod in eos non rude aes argentumque, sed flata signataque pecunia conderetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, X 4:2)
ostendebat ei Antiochus in campo copias ingentis quas bellum populo Romano facturus comparaverat, convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 3:1)
Quaerebantur autem non gravia nec reverenda, sed ἐνθυμημάτια quaedam lepida et minuta et florentem vino animum lacessentia, quale hoc ferme est subtilitatis ludicrae, quod dicam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 5:1)
Sed facies in ordinem scriptum fuit et contra per i geminum facii, neque id abesse a quadam consuetudine prisca existimavimus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 4:2)
Qui de victu atque cultu populi Romani scripserunt mulieres Romae atque in Latio aetatem abstemias egisse, hoc est vino semper, quod temetum prisca lingua appellabatur, abstinuisse dicunt, institutumque ut cognatis osculum ferrent deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, si bibissent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 2:1)
Item flocces audierat prisca voce significare vini faecem e vinaceis expressam, sicuti fraces ex oleis, idque aput Caecilium in Polumenis legerat, eaque sibi duo verba ad orationum ornamenta servaverat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 7:1)
HELLANICUS, Herodotus, Thucydides, historiae scriptores, in isdem fere temporibus laude ingenti floruerunt et non nimis longe distantibus fuerunt aetatibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIII 2:1)
Eos dixisse, hominem, cum inde irent, in terra Italia fuisse eumque illic bene agitare et studiis delectationibusque urbium florere atque in gratia pecuniaque magna opulentum fortunatumque esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 21:1)
Nam quae reliquit perfecta expolitaque quibusque inposuit census atque dilectus sui supremam manum, omni poeticae venustatis laude florent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 6:1)
Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique inlustres viri floruerint ante secundum bellum Carthaginiensium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 1:1)
lit ab , , temporum erroribus caveremus, et excerpebiamus ex qui chronici appellantur temporibus floruissent Graeci simul atque Romani viri, qui vel ingenio vel imperio nobiles post conditam Romam fuissent ante secundum bellum Carthaginiensium, easque nunc excerptiones nostras variis diversisque in locis factas cursim digessimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 1:3)
Solonem ergo accepimus, unum ex illo nobili numero sapientium, leges scripsisse Atheniensium, Tarquinio Prisco Romae regnante, anno regni eius tricesimo tertio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 4:1)
Iuxta ea tempora Empedocles Agrigentinus in philosophiae naturalis studio floruit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION